[312] Adducor ut credam Pilati Annulo & hunc Lapidem signatum. In Loc. Matt.
[313] Upon the Place in Matthew.
[314] Si Jesus volebat re vera declarare suam divinam Potentiam, debuerat suis Insultatoribus, ipsique Præsidi qui capitalem sententiam contra se tulerat, denique cæteris omnibus se ostendere. In Orig. Lib. ii. contra Celsum.
[315] In Limborchii Amica Collatione cum Judæo.
[316] Magna sane Res & miranda occurrit hoc loco, quæ non solum aliquem ex vulgo Credentium exercere posset, sed perfectiores etiam; cur non Dominus post Resurrectionem æque ac superioribus temporibus conspiciendum se præbuerit. In Lib. ii. cont. Celsum.
[317] Quamvis Celsus has Jesu post Resurrectionem Apparitiones conferre conetur cum vulgaribus Spectris & Visionibus. In Origen. Lib. ii. contra Celsum.
[318] Comminatus est periculum Accusatoribus Christianorum. Tertul. Apol. Cap. v.
[319] Justin Matyr. In Apol. ii.
[320] Quod autem a Joseph, rogato Pilato ut Corpus redderet, & sindone involvitur, & in Monumento novo in Petra excisa reponitur, & Saxum Ostio Monumenti advolvitur: Quanquam sit Ordo Gestorum, & sepeliri eum erat necesse, qui resurrecturus erat a mortuis, tamen non sine Rerum aliquarum Momento expressa sunt singula. Joseph Apostolorum habet speciem: & idcirco quanquam in duodecem numero Apostolorum non fuerit, Discipulus Domini nuncupatur. Hic munda sindone corpus involvit; & quidem in hoc eodem linteo reperimus de cœlo ad Petrum universorum Animantium genera summissa. Ex quo forte non superflue intelligitur sub lintei hujus nomine consepeliri Christo Ecclesiam: quia tum in eo, ut in Confusione Ecclesiæ mundorum atque immundorum Animalium fuerit congesta diversitas. Domini igitur Corpus tanquam per Apostolorum doctrinam in vacuam & novam requiem Lapidis excisi, viz. in pectus duritiæ Gentilis quodam doctrinæ opere excisum Christus infertur, rude scilicet & novum, & nullo antea ingressu timoris Dei pervium. Et quia nihil præter cum oporteat in pectora nostra penetrare, Lapis Ostio advolvitur: ut quia nullus antea in nos divinæ Cognitionis Auctor fuerat illatus, nullus absque eo postea inferatur. Metus deinde furandi Corporis, & Sepulchri Custodia atque Obsignatio, Stultitiæ atque Infidelitatis Testimonium est; quod signare Sepulchrum ejus voluerint, cujus præcepto conspexissent de Sepulchro mortuum suscitatum. In Loc. Matt.
[321] Ad hoc enim Dominus hodie resurrexit, ut Imaginem nobis futuræ Resurrectionis ostenderet. In Serm. clxviii. Append.