[322] Quid singula significent, quærere sanctæ quidem Deliciæ sunt. In Johan. Evang. C. xx. Tract. 120.
[323] Monumentum Christi est divina Scriptura, in qua Divinitatis & Humanitatis ejus mysteria densitate Litteræ veluti quadam muniuntur Petra. In Diversos Homil. 2.
[324] Ne putes, tunc solummodo traditus est Christus Principibus Sacerdotibus & Scribis.——Quando enim vides Scripturas Prophetarum & Evangelii & Apostolorum traditas esse in Manus falsorum Sacerdotum & Scribarum; num intelliges quia Verbum Veritatis traditum est Principibus iniquis & Scribis? In Mat. C. xx.
[325] Interpretario autem Nominis Barabbæ est Patris Filius: Jam itaque Arcanum Infidelitatis futuræ ostenditur, Christo Patris Filium præferendo, Antichristum scilicet hominem Peccari & Diaboli filium, potiusque adhortantibus principibus suis eligunt, Damnationi reservatum, quam Salutis Authorem. In Loc. Matt.
[326] Velum Templi scissum est, & omnia Legis Sacramenta, quæ prius tegebantur, prodita sunt atque ad Gentium Populum transierunt. In Loc. Matt.
[327] Petræ scissæ, id est, universa Vaticinia Prophetarum. In Epist. ad Hedibriam.
[328] Sed mihi videtur Terræ Motus & reliqua typum ferre credentium, quod pristinis Errorum vitiis derelictis, & Cordis emollita duritia, postea agnoverint Creatorem. In Loc. Matt.
[329] Ipsum autem triduum, non totum & plenum fuisse Scriptura Testis est. In Libro 4to de Trinitate, Sect. 10.
[330] De tribus diebus, multi sancti multa hinc senserint atque dixerint——Sed nos neutram eorum vacantes sententiam; melius tamen, si placet in his spiritualem requiramus Intellectum, tres Dies tria Tempora Sæculi ponentes. In Serm. de Symbolo.
[331] Cum disputamus adversus eos, & cum conquirimus advicem, tunc quærimus locum Dogmatis illius in litera Legis Historiæ, & ostenditur secundum Historiam stare non posse. In Psal. xxxvi.