Thus much I have written as a testimony of the good will I bear you! with whom I do suffer or rejoice according to the quality of your misfortune or good hap. And so I take my leave; resting, as always,

Yours most assured,

Philaretes.

Author ipse φιλοπάρθενος ad libellum suum.

Parve liber Domini vanos dicture labores,
Insomnes noctes, sollicitosque dies,
Errores varios, languentis tædia vitæ,
Mærores certos, gaudia certa minus,
Peruigiles curas, suspiria, vota, querelas,
Et quæcunque pati dura coegit amor.
I precor intrepidus, duram comiterque salutans
Hæc me ejus causa sustinuisse refer.
Te grato excipiet vultu rubicundula, nomen
Cum titulo inscriptum viderit esse suum.
Forsitan et nostri miserebitur ilia doloris,
Dicet et, ah quantum deseruisse dolet:
Seque nimis sœvam, crudelemque ipsa vocabit,
Cuinon est fidei debita cura meæ;
Quod siquidem eveniet, Domino solaminis illud,
Et tibi supremi muneris instar erit.
Si quis (ut est æquum) fatuos damnaverit ignes,
Pigritiæ fructus ingeniique levis:
Tu Dominum cæcis tenebris errasse, sed ipsum
Erroris tandem pænituisse sui,
Me quoque re vera nec tot, nec tanta tulisse,
Sed ficta ad placitum multa fuisse refer.
Ab quanto satius (nisi mens mihi vana) fuisset
Ista meo penitus delituisse sinu:
Quam levia in lucem prodire, aut luce carentis
Insanam Domini prodere stultitiam.
Nil amor est aliud, quam mentis morbus et error.
Nil sapienter agit, nil bene, quisquis amat.
Sed non cuique datur sapere, aut melioribus uti,
Forte erit alterius, qui meus error erat.
Cautior incedit, qui nunquam labitur, atqui
Jam proprio evadam cautior ipse malo.
Si cui delicto gravior mea pœna videtur;
Illius in laudes officiosus eris.
Te si quis simili qui carpitur igne videbit,
Ille suam sortem flebit, et ille meam.
Alciliæ obsequium supplex præstare memento,
Non minima officii pars erit illa tui.
Te fortasse sua secura recondet in arca,
Et Solis posthæc luminis orbus eris.
Nil referet, fateor me non prudenter amasse;
Ultima deceptæ sors erit illa spei.
Bis proprio Phœbus cursu lustraverat orbem,
Conscius erroris, stultitiœque meæ,
A quo primus amor cœpit penetrare medullas,
Et falsa accensos nutriit arte focos.
Desino jam nugas amplecti, seria posthæc
(Ut Ratio monet) ac utiliora sequor.