XXVIII. Paridem Lutzit (Louttit) professum esse, se quoque inclusum Turri, coercitum ferreis compedibus, tribus integris diebus ac noctibus; liberationem deinde impendio decem marcarum signatarum constitisse, inobservato se nullius criminis convictum, tantum quod a Thoma Sinclero dependens, Regis mandatis velificari studuerit.

XXIX. Prædictum mandatum Paridi inter recitandum, a Davide ereptum, referente, ‘se tales Literas in alium sermonem translatus, octodecim denariis Anglicis in Dania ‘emere posse;’ retenuisse deinde, et in eum diem quo hæc querela instituta est, retinere.’

XXX. Thomæ Bimsoni (Beenson) unam et viginti marcas Anglicas, inauditâ causâ, eripuisse.

XXXI. Inaudita quoque causâ, sine judicio, contra leges Magno de Jennelandia (Mainland?) duodecim cados hordeo plenos, viginti quatuor solidorum Anglicorum pretio erepuisse.

XXXII. Wilhelmum Geredsonium (Garson) ejusque equos in Turrim conjecisse, sine legitimo processu, tantum quod Thomæ Regiique mandati partes susceperit, tredecim marcis Anglicis liberationem emercari coactum.

XXXIII. Eadem de causa Sanderum Brunum (Saunders Brown) de nocte viginti septem marcis Anglicis spoliasse.

XXXIV. Et prædicti Sanderi ministrum undecim marcis Anglicis, ejusdem intentati criminis prætextu.

XXXV. Dominum Nicolaum Myrium (Muir) et Dominum Laurentium, Canonicos, questos esse, quod sigillum capituli arcâ quæ in penetrali Templi stetit, eximisset, præterque semestre detenuisset; quid scribi illoque obsignari fecerit non sibi constitisse.

Multo plura esse quæ ad Clementissimum Dominum suum Regem de gestis Davidis Meyneri, illatisque ab eo populo Orcadensi damnis, scribi possent, necessariaque essent; sed molem ejus criminum, longamque seriem, in præsens se exponere nequisse; tantum in horum capitum firmius testimonium, majoremque securitatem, Terræ suæ Populique Sigillo has literas obsignatas, etiam sigillis Reverendi probique viri Wilhelmi Thurgilssonii Regionis nomophylacis, Kolbeini Flæt (Flett) Jonis Magni filii (Manson) et Wilhelmi Urving (Irving) confirmatas.

APPENDIX.—No. II.