I. Præter supradicta, quæ fere omnia proportionaliter illis applicari possunt, curanda est gratia illorum adversus adversarios nostros.

II. Utendum etiam auctoritate, prudentiá, et consilio eorum, ad contemtionam bonorum et acquisitionem variorum munerum a societate obeundorum; adhibito etiam tacite et plane secreto illorum nomine, in augmentatione bonorum temporalium, si satis illis putetur confidendum.

III. Adhibendi etiam ut mitigent et compescant homines viliores, et plebem societati nostræ contrariam.

IV. Ab episcopis, prælatis, et aliis superioribus ecclesiasticis, pro diversitate rationum et propensione in nos, ea exigenda quæ fuerint opportuna.

V. In quibusdam partibus satis erit, si procuretur ut prælati et parochi efficiant quod subditi illorum societatem revereantur, et ipsi ministeria nostra non impediant, in aliis locis ubi plus possunt, ut in Germania, Polonia, &c. sacrosancte colendi, ut auctoritate illorum et principum, monasteria, parochiæ, præposituræ, patronatus, altarium fundationes, loca pia fundata ad nos divelli possint; facillime enim ea assequi poterimus in locis ubi Catholici hæreticis et schismaticis permisti sunt. Demonstrandum ejusmodi Prælatis, immensum fructum et meritum ex talibus mutationibus, oriundum à sacerdotibus, sæcularibus, et monachis non expectandum; quod si fecerint, laudandus palam illorum zelus, etiam scripto inculcandaque memoria facti perpetua.

VI. Conandum eo fine ut prælati tales nostris tum a confessionibus, tum à consiliis utantur, et si quidem in spe sint, aut prætensione ad altiores gradus in curia Romana, juvandi omni contentione, ac conatu amicorum ubicumque ad hoc conferre valentium.

VII. Curent etiam nostri apud episcopos et principes, ut dum fundant collegia, ac ecclesias parochiales, societas habeat potestatem statuendi vicarium habentem curam animarum, ipse vero superior loci pro tempore existens sit parochus, et sic totum regimen ecclesiæ illius erit nostrum, et parochiani omnes societati plene erunt subjecti, ut quidvis ab illis impetretur.

VIII. Ubi academici sunt nobis repugnantes, vel catholici, aut hæretici cives fundationes impedientes, ibi per prælatos conandum, et primariæ cathedræ concionatoriæ occupantur; sic enim continget societatem aliquando saltem necessitates, ac rationes per occasionem saltem exposituram.

IX. Maxime vero prælati ecclesiæ devinciendi erunt, quando agetur de beatificatione aut canonizatione nostrorum, et tunc omnibus modis a magnatibus et principibus litteræ procurandæ erunt, in quibus apud sedem apostolicam negotium promoveatur.

X. Si contingat prælatos aut magnates legationem obire, cavendum sedulo ac præveniendum, ne aliis religiosis qui nobiscum certant, utantur, ne affectum in illos transferant, et in provincias ac civitates in quibus nos moramur inducant. Quod si hujusmodi legati transiverint illas provincias vel civitates, ubi societas collegia habet, excipiantur magno honore et affectu, et pro modestia religiosa tractentur.