CAP. XIII.

De delectu juvenum in societatem admittendorum, et modo retinendi.

I. Summa prudentia contendendum est ut deligantur juvenes ingenio bono, formà non contemnenda, genere nobiles, aut quod minimum horum aliquo excellentes.

II. Ut facilius ad institutum nostrum pertrahantur, peculiari affectu quamdiu student à præfectis scholarum et magistris sunt præveniendi, extra tempora scholæ, ab iisdem sunt instruendi, quam gratum Deo sit, si quibus illi se et sua omnia, præsertim in societate filii sui, consecret.

III. Ducantur occasione data per collegium et hortum, immo aliquando etiam ad villas, et cum nostris versentur tempore recreationum, et paulatim familiares fiant, cavendo tamen ne familiaritas pariat contemptum.

IV. Non permittantur castigari, et in ordinem redigi à præceptoribus cum aliis discipulis.

V. Munusculis ac privilegiis variis ætati illorum conformibus devinciendi sunt, et maxime colloquiis spiritualibus sunt animandi.

VI. Inculcetur illis hæc fieri dispositione divina, tamquam ad societatem electis præ tot aliis idem gymnasium frequentantibus.

VII. Aliis occasionibus, præsertim exhortationibus, terrendi sunt minis damnationis æternæ, nisi divinæ vocationi obtemperent.

VIII. Si societatem ingredi constanter petant, differatur illorum admissio, quamdiu constantes manent; quod si mutabiles appareant, quamprimum, et omnibus modis foveantur.