Articulum vero reliquis inscribe figuris;
Vel per se scribas, si nulla figura sequatur:
Compositus si sit, in limite scribe sequenti
Articulum primo, digitum; quia sic jubet ordo:
Et sic de reliquis facias, si sint tibi plures.
[8][Si super extremam nota sit, monadem dat eidem,
Quod tibi contingit, si primo dimidiabis.]
Mediation. Incipe sic, si vis aliquem numerum mediare:
Scribe figurarum seriem solam, velud ante;
Postea procedens medias, et prima figura