Si par aut impar videas; quia si fuerit par,

Dimidiabis eam, scribens quicquit remanebit;

Impar si fuerit, vnum demas, mediare,

Nonne presumas, sed quod superest mediabis;

Inde super tractum, fac demptum quod notat unum;

Si monos, dele; sit ibi cifra post nota supra.

Postea procedas hac condicione secunda:[9]

Impar[10] si fuerit hic vnum deme priori,

Inscribens quinque, nam denos significabit

Monos prædictam: si vero secunda dat vnam,