Paulus,

Dei et Apostolicae sedis gratia, Archiepiscopus Dublinensis, etc., Venerabili Clero Dublinensi Tam Saeculari quam Regulari.

Maximi momenti esse ut leges ecclesiasticae ad sacras caeremonias peragendas spectent, accuratissime observentur, nemo est qui ignoret. Itaque, cum Nobis relatum fuerit in quibusdum hujus dioecesis Ecclesiis quasdam leges rituales praecipue ad hebdomadam sanctam spectantes, diversam et variam interpretationem accipere, adeoque in omnibus eandem disciplinam non vigere, cum que maximopere optandum sit ut non tantum idem spiritus sed et eadem agendi ratio ubique servetur, nostrim uneris esse existimavimus pauca quaedam que ad unitatem promovendam opportuna videntur, in omnium memoriam revocare, non quasi nova aliqua decernentes, sed eo tantum fine ut quam accuratissime Ecclesiae leges jam latae observentur. Haec vero sunt quae ab omnibus servari volumus:—

1mo. In oratoriis domesticis, missa celebranda non est in Feria Quinta in Coena Domini, neque in duobus sequentibus diebus, neque in die Paschatis.

2do. In Feria quinta praedicta, unica tantum celebrandi est Missa in singulis Ecclesiis, quae solemnis aut conventualis esse debet. In ea vero Missa clerus qui ad ecclesiam spectat, Communionem inter Missarum solemnia a manu celebrantis recipere debet, juxta veterem et constantem Ecclesiae usum.

3tio. Altare in quo reponendum est SS. Sacramentum, quod Feria Sexta in Missa Praesanctificatorum sumi debet a celebrante, omni cura ornandum est. Caeterum, Sacra Hostia includenda est in capsula, seu in sepulchro, ut vulgo dicitur, quod clave a sacerdote custodienda claudi debet, nec licet sacram Hostiam ita exponere ut videatur a fidelibus.

4to. In die Sabbati Sancti unica tantum celebrari potest Missa, que solemnis esse debet, vel celebrata ad normam Caeremonialis Benedicti XIII.

5to. Monendi sunt fideles a confessariis et a Concionatoribus praeceptum quo tenentur sacram communionem tempore paschali recipere, adimpleri non posse nisi in propria cujusque Ecclesia Paroeciali, excepto casu quo habeatur dispensatio ab episcopo, vel proprio parocho.

6to. Die Paschatis, in Ecclesiis, quae paroeciales non sunt, vetitum omnino est Sacram Communionem fidelibus dispensare, sive privatim, sive publice.

7to. Quod vero spectat ad eos qui vivunt in communitate, ut, e.g., in Conventibus et Monasteriis, in Collegiis et Seminariis ecclesiasticis, Communionem Paschalem tam ipsi quam eorum famuli, in propriis sacellis aut ecclesiis sumere possunt.