8to. In singulis Ecclesiis paroecialibus Sabbato Sancto benedicendi sunt fontes baptismales secundum ritum in Missali Romano praescriptum.

9to. Vetera Olea ad eos benedicendos adhibenda non sunt; quare, omnibus cavendum est, ut nova olea die antecedenti, ad eum finem petant. Olea vero sacra a laicis deferenda non sunt, sed a Sacerdotibus, a quibus etiam diligenter in loco tuto et clave obserrato semper custodienda sunt.

10to. Si qua in Ecclesia plures Sacerdotes ad sacras caeremonias peragendas haberi non possint, et unicus tantum adsit, servari debet, in hac hebdomada sancta ceremoniale editum jussu Benedicti XIII., pro minoribus ecclesiis, quod nuper in hac urbe in lucem prodiit ex typographia Domini Jacobi Duffy.

11mo. Organa quae pulsantur dum cantatur Gloria in excelsis in Missa Feriae Quintae in Coena Domini, silere postea debent donec initium fiat ejusdem hymni angelici in Missa Sabbati Sancti.

12mo. Campana silere eodem temporis spatio omnino debent.

Caeterum, omnes Parochos et Ecclesiarum Regularium Superiores in Domino rogamus ut, ea que hic praescripta sunt, quam accuratissime observari curent, atque eo zelo quo pro gloria Dei et disciplinae ecclesiasticae observantia flagrant, operam diligentissime navent, ut non solum in hac Sacra Hebdomade, verum etiam per totius anni curriculum, omnes sacrae caeremoniae et ritus ab Ecclesia sanciti, ea qua convenit dignitate et decore, qui domum Dei decet, peragantur.

✠ Paulus Cullen.

Dat. Dublini, Die 5 Aprilis, 1857.

[!-- H2 anchor --]

DOCUMENTS.