I.

MONITA TO PROFESSOR UBAGHS, BY THE S. CONGREGATION OF THE INDEX.[ 1]

Folium primum anni 1843, de quo sermo est in epistola ad Episcopos Belgii ab Eminentissimo Cardinali Patrizi, secretario S. Inquisit. data d. 11 oct. 1864.

R. D. Ubaghs, docet in Theodicea et interdum etiam in Logica sequentes propositiones, quas S. Congregatio Indici praeposita emendandas esse judicat.

I. "Haud posse nos in cognitionem cujusvis externae metaphysicae veritatis venire (nempe quae respiciat ea quae sub sensus nostros non cadunt), absque alterius instructione, ac in ultima analysi absque divina revelatione".

Porro haec doctrina admitti nequit, quia sicut veritates internae et mathematicae cognosci possunt operatiocinii, ut ipsemet auctor fatetur, ita saltem possibile est veritates externas assequi, quotiescumque necessario cum internis connectuntur; aut cum ipsae internae consistere nequeunt non supposita aliqua veritate externa.

II. "Veritates externas metaphysicas demonstrari non posse". Vide Theod., pag. 220, n. 413 et seq.

Jam vero veritates externae quandoque cum internis necessario copulantur, tanquam effectus cum causa, et ideo per hanc connexionem demonstrari possunt eo genere argumenti quod a posteriori vocatur, cujus certitudo non minor illa est, quae per demonstrationem a priori obtinetur.

III. "Dei existentiam minime demonstrari posse, Deum existere demonstrari posse negamus". Theod., pag. 73.