Liber decimus-sextus ponit tres de pretactis objectionibus acceptis de infallibilitate scripturae divinae, a divina praescientia immutabili, a voluntate divina omnipotente invincibili et etiam efficaci; et solvit eosdem ex propriis principiis evidenter ostendens contingentiam futurorum et libertatem contradictionis voluntatis divinae et humanae.

Liber decimus-septimus residuos sex ponit objectus de Dei coöperatione speciali cum voluntate hominum operante; de sustentatione rerum intrinseca ab omnipotenti divina potentia; de divina coöperatione generali eum omni agente creato; de necessitate eventus actuum intrinsecorum nostrorum, etc.

Liber decimus-octavus ostendit auctoritatem Legis Antiquae et Novae, et probat utrumque Testamentum ex lege Saracenorum firmari; et cum in multiplici ratione affirmat Legem nostram traditam in suis majoribus articulis non fuisse aut esse corruptam.

Liber decimus-nonus comparat Legem nostram quoad sacramenta et ceremonias cum lege Judaeorum. Pertractat etiam de miraculis Apostolorum, et ostendit Legem nostram robur amplius habere quam ratio naturalis, aut aliqua secta gentilium et hoc totum opus consummat.

Quia vero per interrogationem et responsionem modus tradendi videtur multis facilior, licet sit aliquantulum prolixior, unum de nostris, mihi discipulum predilectum, quasi mecum disputantem accepi. Ita ut Joannes vicem gerere quaerentis, et Richardus intelligatur vicem gerere docentis licet potius respondentis. Vos igitur, Reverendi Patres, opus accipite quod petistis, orationis si placet mercedem mihi pensantes pro labore hoc.

(B.) Works in Manuscript:—

1. (a) Summa contra Armenos, lib. xx., fol. 126, xc. New College. Oxford.

(b) Responsio de Armenorum Heresi, fol. 218, xviii. Lincoln Coll., Oxford.

(c) Armachanus de Questionibus Armenorum, Cod. 250, n. 4. St. Benedict, Cambridge.

(d) Scriptum Armachani de Questionibus Armenorum, Cod. 224. Pembroke, Cambridge.