At quoniam, hisce non obstantibus, haud raro contingit ut Praelati Missionum inconsulta Sede Apostolica et absque vera necessitate aut causa canonica perlonga suscipiant itinera, ex quo non mediocria commissae illis Missiones pati possunt detrimenta, propterea Eminentissimi ac Reverendissimi Patres Sacrae hujus Congregationis in generalibus comitiis habitis die 21 Januarii hujus anni expedire censuerunt, ut in memoriam revocarentur praedictorum Praesulum canonicae sanctiones circa Pastorum residentiam, nec non Decreta quae circa ejusdem obligationem edita sunt pro locis Missionum, ne quis videlicet in posterum Dioecesim aut Districtum cui praeest vel ad tempus relinquat absque praevia licentia ejusdem S. Congregationis. Quod quidem dum Amplitudini Tuae significo ex mente Eminentissimorum Patrum, Decreta, de quibus supra, addere non praetermitto (Num. 1).

Praeterea Eminentissimi ac Reverendissimi Patres in iisdem generalibus comitiis statuerunt, utuniversis Episcopis, Vicariis, ac Praefectis Apostolicis Missionum Quaestiones transmittantur pro relatione exhibenda Sacrae Congregationi de statu Dioecesium vel Missionum queis praesunt. Cum enim ii omnes qui Missionibus praeficiuntur praedictam relationem statis temporibus subjicere S. Sedi teneantur, voluit Sacrum Consilium ut eam in posterum exigendam curent ad normam 55 Quaestionum quae in adjecto folio continentur (Num. 2), utque in iis praesertim accuratiores se praebeant, quae ad vitam, honestatem ac scientiam sacerdotum referuntur.

Datum Romae ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide die 24 Aprilis 1861.

Amplitudinis Tuae
Al. C. Barnabo, Praef.

R. P. D. Archiepiscopo Dublinensi.

Num. 1.

Decreta et Declarationes S. Congregationis de Propaganda fide super Residentia praesulum in locis missionum.

I.

In Congregatione Generali coram Sanctissimo habita die 28 Martii Anno 1651.

"Sanctitas Sua decrevit quod Episcopi S. Congregationi de Propaganda Fide subordinati non possint exercere Pontificalia in aliis praeterquam in propriis Ecclesiis, etiamsi esset de consensu Ordinariorum sub poena suspensionis ipso facto incurrendae, ac eidem Pontifici reservatae, dummodo a praefata S. Congregatione non sint in certo loco destinati Vicarii Apostolici, seu Administratores alicajus Ecclesiae deputati".