Similia Decreta prodierunt ab eadem S. Congregatione die 26 Julii 1662 et 17 Julii 1715.

II.

In Congregatione particulari de Propaganda Fide habita die 7 Maii 1669.

Cum iteratis per S. C. decretis exercitium Pontificalium extra Dioeceses Episcopis ejusdem S. C. assignatas prohiberetur, quaesivit Episcopus Heliopolitanus.

"An dicta decreta intelligenda essent vim suam habere intra fines Europae tantum, an vero extenderentur etiam ad alia loca, per quae transeundum esset, cum ad suas Ecclesias proficisceretur".

"S. Congregatio respondit Decreta prohibentia dictum exercitium Pontificalium extendi ad omnia loca, etiam extra fines Europae".[31]

III.

In Congregatione Generali habita die 10 Julii 1668.

Eminentissimi ac Reverendissimi Patres S. Consilii Christiano Nom. Propag. attentis expositis contra Episcopos ab eodem S. Consilio dependentes qui cum detrimento suarum Dioecesium eas deserebant ut Romam vel alia loca peterent, statuendum censuerunt.

"Inhibeatur Episcopis S. Congregationi subjectis ne Romam sub quovis praetextu veniant, absque licentia Sacrae Congregationis. Decretum editum Anno 1626 renovarunt".