2. Non licet sacerdotibus deferre manutergium supra calicem tam eundo quam redeundo ab altari. 1 Sept. 1703 in u. Pisaur.

3. Sacerdos pergens ad celebrandum et calicem manu sinistra portans, ad ianuam sacristiae signet se, si commode fieri potest, aqua benedicta; sin minus, se abstineat. 27 Mart. 1779 in u. Ord. Min. ad 14.

4. Si sacristia est post altare, a sacristia ad illud e sinistra egrediendum, a dextera ad illam accedendum. 12 Aug. 1854 in u. Brioc. ad 17.

5. Sacerdos Missam celebraturus transiens ante altare, ubi fit populi Communio, non debet permanere genuflexus, quousque terminetur Communio. 5 Jul. 1698 in u. Collen. ad 17.—In quaestione: quomodo se gerere debeat sacerdos celebraturus, dum transit ante altare, in quo sit publice expositum Ss. Sacramentum? An post factam genuflexionem detecto capite, surgens debeat caput tegere, donec ad altare pervenerit? an vero detecto capite iter prosequi ob reverentiam tanti Sacramenti sic publice expositi, cum rubrica Missalis Romani non videatur loqui de hac praecisa adoratione in casu de quo agitur? servandae sunt rubricae Missalis Romani, quae videntur innuere, quod post factam adorationem genibus flexis, detecto capite, surgens caput operiat. 24 Jul. 1638 in u. Urb.

6. Tam in ingressu Sacerdotis ad altare, quam ante principium Missae, reverentia Sacerdotis debet esse profunda capitis et corporis, non capitis tantum, inclinatio, juxta rubricam 8. April. 1808. in u. Compostell. ad 5.—In accessu ad altare, in quo habetur Ss. Sacramentum, sive expositum, sive in tabernaculo reconditum et in recessu, in plano est genuflectendum; in infimo autem gradu altaris, quoties (alias ante altare) genuflectere occurrat (e. g. in principio Missae). 12. Nov. 1831 in u Mars. ad 51.—Inter Missam privatam a ministro in transitu tantum ante medium altaris genuflectendum, (si Ss. Sacramentum inclusum est in tabernaculo), vel inclinandum. 12. Aug. 1854 ad 70 et 71 (Anal. II. 2200).

7. Si multae sunt particulae consecrandae, satius est eas ponere in pixide;[7] si paucae poni possunt in alia patena; nunquam vero in alio Corporali complicato. 12. Aug. 1854 ad 19 (Anal. II. p. 2192)

8. In Missis privatis non potest permitti ministro aperire Missale et invenire Missam; et serventur rubricae. 7. Sept. 1816 in u. Tuden. ad 11; neque potest permitti ministro, si fuerit sacerdos vel diaconus sive subdiaconus, ut praeparet calicem, et ipsum extergat in fine post ablutiones. Ibid. ad 12.

Ad § III. De principio Missae et Confessione facienda.

In Missa dicendum est Confiteor pure et simpliciter, prout habetur in Missali Romano, absque additione alicujus Sancti etiam Patroni, nisi adsit speciale indultum Apostolicae Sedis. 13. Febr. 1666 in u. Ord. Min. ad 5; Jul. 1704 in u. Valent.

Ad § IV. De Introitu, Kyrie, et Gloria.