In quaestione: an post signum crucis, quod fit in fine "Gloria in excelsis", "Credo" et "Sanctus" manus sint jungendae, etiamsi nihil hujusmodi praescribat rubrica? serventur rubricae, 12. Nov. 1831 in u. Mars. ad 30.
Ad § V. De Oratione.
Congruit, ut fert praxis universalis, praesertim Urbis, quod fiat inclinatio capitis, cum pronunciatur nomen Ss. Trinitatis, sicut fit, cum profertur nomen Jesus. 7. Sept. 1816 in u. Tuden. ad 40.
Ad § VI. De Epistola usque ad Offertorium.
1. Juxta rubricas in elevatione oculorum crux est aspicienda. 22. Jul. 1848 in u. Adiacen. ad. 3.
2. Manus sinistra poni debet super missale ad Evangelium, cum dextera fit signum crucis super ipsum. 7. Sept. 1816 in u. Tuden. ad 25.
3. In Missis privatis ad verba "Et incarnatus est", Celebrans genuflectere debet unico genu. 22. Aug. 1818 in u. Hispal. ad 10.
Ad § VII. De Offertorio usque ad Canonem.
1. In dubio: an in Missa privata, quando minister non est superpelliceo indutus, debeat eum, lecto Offertorio a Celebrante, ad altare ascendere, accipere et plicare velum calicis, vel hic ritus reservari debeat ministris superpelliceo indutis vel etiam Celebrans ipse debeat plicare velum et super altare ponere? servanda est consuetudo. 12. Aug. 1854 ad 69 (Anal. II. p. 2200).
2. In quaestione: utrum parvi cochlearis pro aqua in calicem infundenda usus sit omnibus licitus? servanda est rubrica. 7. Sept. 1850 in u. Rupel. ad 13.