3. Praxis extergendi calicem cum purificatorio ad abstergendas guttas vini adhaerentes lateribus interioribus cuppae calicis, quae aliquando resiliunt, dum praeparatur ipsemet calix, magis congruit et summopere laudabilis est. 7. Sept. 1816 in u. Tuden. ad 28.—Relinqui vero potest Sacerdotis arbitrio utrum purificatorium ponere velit super pedem calicis dum praeparatur (vinum ad offertorium infunditur), vel potius super patenam. Ibid. ad 29.

4. Oratio "Deus qui humanae" incipienda est a sacerdote eodem momento, quo benedicit aquam; non vero prius aqua benedicatur nihil dicendo, atque tunc demum, facto signo crucis, illa oratio incipiatur. 12. Aug. 1854 ad d. 25. (Anal. Jur. Pontif. II. p. 2193).

5. Cruces quæ fiunt super oblata a sacerdote, non debent fieri manu transversa sed manu recta. 4. Aug. 1663 in u. Dalmat. ad 4.—In benedictionibus congruentior juxta rubricas et ritum videtur modus benedicendi manu recta, et digitis simul unitis et extensis. 24. Jun. 1683 in u. Abling. ad 6.

6. Congruit, ut fert praxis universalis, praesertim Urbis, quod fiat inclinatio capitis in fine Psalmi "Lavabo" (ad "Gloria Patri"), qui dicitur in Missa, sicut praescribitur in principio Missae. 7. Sept. 1816 in u. Tuden. ad 37.

Ad § VIII. De Canone usque ad Consecrationem.

1. Ad quaestionem: an Sacerdos dicere debeat "Te igitur" in principio Canonis, dum elevat manus et oculos; vel incipere debeat, dum est jam in profundo inclinatus? servanda est rubrica de ritu servando in celebratione Missae tit. 8, num. 1, et altera Canoni praefixa. 7. Sept. 1816 in u. Tuden. ad 33.

2. Omnes sacerdotes celebrantes, dum in Canone Missae Papam nominant, debent juxta rubricam caput inclinare. 23. Mai 1846 in u. Tuden. ad 6.

3. In Canone nomine Antistitis non sunt nominandi superiores Regularium 13. Febr. 1666 in decret. ad Missal. ad 11.—Ii Religiosi, qui, Antistitis nomine tacito, ejus loco in precibus sive in Canone suae Religionis Superiorem nominant, contra caritatem faciunt. 12. Nov. 1605 in u. Ulixbon.—In Canone et in Collectis omnino, facienda est mentio de Episcopo etiam ab exemptis 25. Sept. 1649 in u. Tornac. ad 6.

4. Debet Sacerdos pronuncians in Canone Missae nomen alicujus Sancti, de quo factum est Officium, vel saltem Commemoratio, facere inclinationem capitis. 7. Sep. 1816 in u. Tuden. ad 34—Nomen S. Joseph Sponsi B. M. V. non potest addi in Canone. Permittitur vero hujus nominis additio in Collecta "A cunctis". 17. Sep. 1815 in u. Urbis et Orbis.

5. A "Hanc igitur oblationem" manus sacerdotis ita debent extendi, ut palmae sint apertae, pollice dextero super sinistrum in modum crucis supra manus posito. 4. Aug. 1663 in u. Dalmat. ad 5.