2. The second letter is addressed to Pope Gregory XIII., from Madrid, the 4th December, 1582:
“Beatissime Pater,
“Cum primum appuleram Ulissiponam ex Hibernia, scripsi Suae Sanctitati omnem statum totius istius negotii Hiberniae litterasque [pg 469]comitis Desmoniae Generalis Catholicorum per Nuntium Apostolicum Hispaniarum suae Sanctitati misi. Tandem usque modo omni diligentia egi cum rege Catholico, ut negotio subveniret: hanc resolutionem jam recepi, usque quod sua Majestas sit parata ut subveniat ac quod in Lusitania habet milites paratos ad expeditionem istius negotii, et quod istud cum sit negotium sanctae matris Ecclesiae et fidei restituendae in Hibernia, necesse esse, ut Vestra Sanctitas juvet atque subveniat, et istud subsidium quod exigitur est pecuniarum ut praedictis militibus stipendia solvantur. Tandem jussum est ut ego conferrem me Madritium ut cum Nuntio Apostolico et Cardinali Granvelano agerem ut ipsi cum Sua Sanctitate solertes agant, ut Sua Sanctitas ordinet quibus mediis et quo ordine hoc fiat: quare cum istud negotium sit positum in sinu Sanctitatis Vestrae, atque ab ipso omnino emanat, rogo atque obtestor S. Sanctitatem ut dignetur subvenire, ordinemque praescribere, ut pecuniae in subsidium et ad expeditionem istius negotii dentur ut militibus stipendia solvantur, digneturque cum sua Majestate agere ut videlicet sine dilatione incipiat vel cum ipsa postulat, ut non differatur, alioquin actum erit de statu totius regni Hiberniae et scintilla fidei quae illic adhuc remanet omnino extinguetur, illudque Regnum quod semper in gremio sanctae matris Ecclesiae quievit et floruit omnino subjicietur impiae potestati Reginae maledictae Angliae. Comes enim Desmoniae postquam perdidit in hoc bello suos fratres germanos cum nonnullis nobilibus ex sua domo, ingenue fatetur se non posse amplius sustinere istud bellum sine subsidio sibi pollicito: est igitur illi cito subveniendum antequam viribus omnino enervetur. Vestra Sanctitas recordetur hanc caussam esse suam, fidei et sanctae matris ecclesiae, et Hibernorum qui semper vere filii Sedis Apostolicae sunt, et potissimum comitis Desmoniae qui omnia sua omnemque suum statum periculo semper perdendi exposuit fidei defensionis causâ. Valeat et vivat Sanctitas Vestra in Nestoreos annos.
“Madritii, quarto die mensis Decembris 1582.
“Sanctitatis V. humilis filius et addictissimus servus,
“Cornelius Laonensis Episcopus”.
3. The letter to the Holy Father was accompanied by another short letter addressed to the Cardinalis Comensis as follows:
“Illustrissime Domine,
“In litteris Suae Sanctitatis poteris videre responsum regis Catholici: respondet enim se habere milites in Lusitania ad expeditionem nostri negotii Hiberniae, sed necesse esse ut Sua Sanctitas subministret pecunias ut parti militum stipendia solvantur. Proinde cum regis ordine veni Ulissipona Madritium ut satagerem cum Nuntio Apostolico et Cardinali Granvelano, et hoc Suae Sanctitati detegatur ut cum ejus ordine et subsidio res incipiatur; demonstrat enim rex nobis se promptissimum esse ut jam subveniat. Cum igitur istud negotium omnino emanet a sollicitatione Dominationis suae Illmae. tum cum Sua Sanctitate, tum etiam cum Rege Catholico, rogo [pg 470]atque obtestor suam Dominationem Illmam. ut omni diligentia agat, ut non differatur istud subsidium mittere ad illos nobiles qui toto hoc triennio elapso istud exspectant quique omnia sua fidei defensionis causa perdiderunt....
“Ex Madritio 4 Decemb., 1582.