“Illustrissimae ac Reverendissimae Dominationis Vestrae,

“Cornelius Laonensis Episcopus”.

4. On the 26th of May, the following year, the next letter was addressed from Madrid to the same cardinal:

“Illustrissime ac Reverendissime Domine,

“Accepi suae Dominationis Illustrissimae litteras datas Romae die 4 Januarii quibus hactenus distuli respondere donec ultimam resolutionem a sua Majestate Catholica reciperem, quam suae Dominationi Illustrissimae significare censui ut eam detegat Suae Sanctitati. Quae quidem est haec, nempe quod sua Majestas sit impedita donec videat exitum classis euntis in insulas Tertiae, et ea ratione ducebatur ut me detineret quia comes Desmoniae scripsit ad suam Majestatem quod si in meo adventu (in quem tum ipse tum caeteri nobiles tantum confiderunt) istud negotium Hiberniae non haberet prosperum successum, statim sisteret gradum gerendi bellum, inducias foedusque componeret cum regina maledicta Angliae. Jam vero ad nutriendum interim bellum in Hibernia, sua Majestas Catholica praestitit nobis magnam summam pecuniarum, armorum et victualium cum quibus ego hinc proficiscor ad portum maris ut illa necessaria sine dilatione et cum omni diligentia illinc transmittam ad comitem Desmoniae. Restat jam ut Sua Sanctitas persaepe commendet istud negotium Hiberniae suae Majestati Catholicae ut finito negotio praedictae insulae statim negotium nostrum incipiat.

“Caeterum secretarius suae Majestatis Catholicae rogat me ut exerceam Pontificalia in quodam episcopatu hîc cum certa pensione donec sua Majestas parata erit ad mittendam classem in Hiberniam gratumque hoc esse, minusque fastidiosum regi affirmat qui tantis oneribus sumptibusque premitur. Jam in superioribus litteris petii facultatem exercendi pontificalia et de hoc jam recepi responsum Suae Sanctitatis per suam Dominationem Illustrissimam videlicet Suam Sanctitatem dixisse hoc adversari decretis concilii Tridentini et propterea nullatenus posse concedi. Intelligat Sua Sanctitas hanc clausulam non esse positam in mea Bulla propter meam culpam, neque etiam esse positam in Bullis Episcoporum Hibernorum post me creatorum qui nihil perpessi sunt in hoc bello Hibernico, quemadmodum ego perpessus sum nullaque praeclara facinora ediderant quemadmodum longe lateque constat me edidisse, nobilesque Hibernos esse valde offensos quando dicebam, in campo me non posse exercere pontificalia extra meum episcopatum etiam cum licentia ordinariorum loci. Proinde sua Dominatio Illustrissima rogabit Suam Sanctitatem ut dignetur in praemium laborum susceptorum et suscipiendorum in hoc bello Hibernico mihi vivae vocis oraculo vel in scriptis concedere facultatem exercendi pontificalia, et hîc interim [pg 471]quoad rex me detineat, cum licentia ordinariorum, vel, sede vacante, jussu regis et in Hibernia eodem modo et ubi non sunt Episcopi Catholici, jussu comitis Desmoniae generalis Catholicorum possem similiter exercere pontificalia, servatis servandis a jure et a sacro concilio Tridentino, contra quod aliquid moliri illicitum esse semper duxi. Quare obtestor suam Dominationem Illustrissimam ut statim et sine dilatione dignetur de hoc agere cum Sua Sanctitate, hancque licentiam mihi mittere per Nuncium Apostolicum Hispaniarum, hocque intelligat non minus gratum esse regi quam comiti Desmoniae, aliisque nobilibus ejus partem tuentibus in Hibernia. Christus Jesus suam Dominationem Illustrissimam perquam diutissime nobis sospitem conservet.

“Madritii, die 26 Maii, 1583.

“Illustrissimae Dominationis Suae,

“addictissimus servus,

“Cornelius Laonensis Episcopus”.