5. Six weeks later, the Bishop of Killaloe again writes to the Cardinal de Como, acquainting him with the measures taken by the Spanish monarch:
“Illustrissime ac Reverendissime Domine,
“Quamquam ternas ante has de eadem scripsi tibi litteras superioribus diebus, tamen ne forte ad ejus manus minime devenerint, censui rursus has tibi scribere litteras ut intelligat regem Catholicum mihi respondisse impossibile esse jam classem mitti in Hiberniam antequam sua Majestas intelligat exitum classis quae jam proficiscitur ad insulas Tertiae contra Dominum Antonium. Interim tamen ut bellum facilius sustentetur, in Hibernia praestitit mihi subsidium pecuniarum, armorum et victualium transmittendum mox in Hiberniam ad comitem Desmoniae; quorum omnium causa et ex mandato regio in hoc portu permaneo, donec praedicta omnia mittam ad Hiberniam quod spero fiet propediem cum nihil aliud praestolatur nisi ventus prosperus. Interea Rex Catholicus jussit ut pensio mihi assignaretur qua honeste potuissem me sustentare super Episcopatu Tigitanensi, interimque classis praeparabitur, cujus proprius pastor oblitus sui status se junxit Domino Antonio contra Regem Catholicum...
“Ex portu de Scetufill, 5 Julii, 1583”.
6. The next letter is dated from Lisbon, the 1st August, 1583, and is addressed to the Holy Father Gregory XIII.:
“Sanctissime Pater,
“Comes Desmoniae generalis Catholicorum ferventer scripsit ad me superioribus diebus ut cum Sua Sanctitate agerem ut dignaretur per Bullam authenticam vel per Breve Apostolicum concedere terras possessionesque illorum qui interfecerunt Dominum Jacobum Geraldinum generalem vestrae Sanctitatis in Hibernia, Geraldo Geraldino filio praedicti D. Jacobi ut ipsi Geraldini vehementius habeant ansam inserviendi Sedi Apostolicae atque Suae Sanctitati, ac ut adversarii [pg 472]hoc concedendo terreantur ne Sedem Apostolicam impugnent neve istius Sedis Sanctissimae sint adversarii inter nos qui Anglis faveant atque opitulentur posthac quemadmodum hactenus. Quocirca nonnihil conducet negotio atque ad augmentationem fidei in Hibernia ut Sua Sanctitas consideret servitium Geraldinorum et potissimum Jacobi Gerald generalis Vestrae Sanctitatis et istius postremo comitis Desmoniae qui totis viribus impugnat maledictam reginam ejusque fautores quique progressus felices ipsam impugnando hactenus habuit. Proinde in praemium horum omnium Vestra Sanctitas dignetur concedere litteras atque possessiones istorum qui interfecerunt D. Jacobum Geraldinum, Domino Geraldo Geraldino filio praedicti D. Jacobi Generalis Vestrae Sanctitatis prout comes Desmoniae Suae Sanctitati fusissime scripsit: quod si fecerit Sua Sanctitas rem gratissimam comiti factura sit coeterosque pene nobiles Hibernos concitabit ut sibi Sedique Apostolicae inserviant, domumque Geraldinorum semper sibi addictissimam et promptissimam experietur. Christus Jesus Suam Sanctitatem nobis sospitem conservet in multos annos.
“Ex Ulissipona, 1 Augusti, 1583.
“Sanctitatis Vestrae,
“filius atque addictissimus servus,