“Suam Dominationem Illustrissimam certiorem reddere censui de hoc negotio Hiberniae ut Suam Sanctitatem dignetur de illo informare. Imprimis intelligat Illustrissimus Dominus, Geraldum Comitem Desmoniae generalem Catholicorum qui erat caput istius [pg 473]belli Hibernici occubuisse nuperrime et traditorie in bello, ejusque caput post ejus mortem a nefariis Anglis erat abscissum et transmissum ex Hibernia ad maledictam Angliae nominatam reginam. Tristissima ac longe moestissima nova nobis sunt ista ac prorsus de reductione Hiberniae ad fidem principia desperandi, nisi S. Sanctitas mox manus adjutrices porrigat, tum subveniendo militibus aut pecuniis, tum etiam scribendo quam effectuosissime ad suam Majestatem Catholicam, ut non differat jam mittere classem ad Hiberniam, qua transmissa universa Hibernia legibus sanctae matris Ecclesiae subjicietur eritque etiam principium et solidum fundamentum reductionis Angliae ad fidem: quod si hoc non fiet mox antequam Regina maledicta iniquis suis legibus subjiciat sibi regnum cum non sit aliquis principalis qui resistat, actum erit de toto negotio et scintilla fidei quae huc usque illic viguit omnino extinguetur, eritque Hibernia non secus quam Anglia referta iniquis legibus maledictae Reginae....
“Ex Ulissipona, 13 Februarii, 1584.
“Illustrissimae Dominationis Vestrae,
“addictissimus servus,
“Cornelius Laonensis Episcopus”.
IX. On the 7th of September, 1584, our Bishop again writes to His Eminence:—
“Illustrissime Domine,
“Hactenus praestolabar cupidissimo animo profectionem classis Suae Sanctitatis ac majestatis Catholicae in Hiberniam quod cum mihi in mandatis a magnatibus Hiberniae et potissimum a Comite Desmoniae incumbebat, ut hoc sollicitarem, officio non defui hactenus ut probe novit Sua Dominatio Illustrissima. Jam vero cum praedictus comes Desmoniae generalis Catholicorum sit interfectus in bello neminemque alium moliri bellum in Hibernia post ejus mortem, quinimo omnes obtemperant Reginae, comperio negotium esse tepidum frigidumque, ac proinde censui oratum iri suam Dominem. Illustrissimam ut dignetur alloqui Suam Sanctitatem, erga meam penuriam et necessitatem rerum necessariarum, ob id quod nihil ex propriis reditibus recipio, et cum Sua Sanctitate satagere ut aliquid mihi quolibet mense vel annue subministretur per collectorem Apostolicum commorantem Ulissiponae, ubi cupio commorari prope nova Hiberniae, donec co classis mittatur aut Regina moriatur, quia sine una aut altera nequeo adire Hiberniam....
“Ulissiponae, 7 Septembris, 1584.
“Sua Dominatio Illustrissima dignetur favere Roberto Laseo Cancellario Limericensi qui nedum est vir probus ac generosus sed etiam quam multa perdidit in bello praeterito Hibernico cum Comite Desmoniae.