“Accepimus a presbytero Hiberno Sanctitatis vestrae litteras per Cardinalem Comensem datas Romae 6to Augusti, quibus nobis patuit Sanctitatis Vestrae propensissimus animus, curaque vigilantissima nedum erga nos sed etiam erga salutem totius Regni Hiberniae, adeo ut ad ejus voluntatem in hoc nihil addi potest, quam pollicetur nos reipsa experturos supernâ elementia opitulante. Quod vero commissum erat latori qui tulerit litteras ut spem nobis augeat ac ut in negotio hoc sancto persistamus pedefixo, suo muneri in hoc satisfecit. Intelligat V. Sanctitas quod quamquam nos omnia pene temporalia in hoc bello, fidei defensionis causa, amisimus, et quod multo vehementius nos angit in conflictibus contra Anglos Ecclesiae feroces hostes nostrum consobrinum D. Jacobum Geraldinum cum nostris postremo fratribus D. Joanne et Jacobo [pg 467]ac nonnullis aliis ex nostra domo qui successive in hoc bello occubuere, nihilominus tamen in hac Dei et Sanctitatis Vestrae causa immobilis permaneo, superni Dei optimi maximi ac Sanctitatis vestrae praestolaturus auxilium quo possem severos Ecclesiae hostes propellere ex Regno, illiusque integrum statum legibus sanctae matris Ecclesiae subjicere; proinde V. Sanctitas quemadmodum in ea omnem spem habemus non differat nos juvare et quod reliquum erit cum Rege Catholico ferventissime et quam citissime agere ut auxilium jam nobis mittatur plenum et sufficiens quo finem huic rei intentae imponamus.
“Ad sollicitandum istud negotium, mense Septembri praeterito misimus nostrum ambasciatorem Epum. Laonensem ad S. Vestram et ad Regem Catholicum quem plurimi faciat V. Sanctitas omnem fidem illi praebendo in omnibus rebus attinentibus ad nos et ad universum statum illius belli; post cujus discessum ducentos Anglos in uno conflictu interfecimus, ea enim quae Deus operatus est per nos contra Anglos ante ejus discessum, autumo illum S. Sanctitati aperuisse: expediret denique omnino ut cum hoc subsidio postulato veniat aliquis Nuncii auctoritatem habens inter nos, qui judicio omnium censendus esset Laonensis, ad quem S. Sanctitas dignetur etiam harum responsum dirigere ut via sibi cognita nos mox certiores reddat. Vivat V. Sanctitas nobis in multos annos.
“Ex Castris Catholicorum in Hibernia,
die 6to Novembris, 1582.
“Gerol Desmond”.
A third letter, dated 18th June in the following year, repeats the same sentiments of devoted attachment to the Holy See, and petitions that the lands of the deceased James Geraldine should be granted to his son, Gerald. It thus concludes:
“Litteras vero super praedictas terras confectas, V. Sanctitas dignetur mittere per Nuntium Apostolicum Hispaniarum ad nostrum Ambasciatorem Cornelium Episcopum Laonensem cui cupimus ut V. Sanctitas fidem in omnibus adhibeat, eumque fretum auctoritate Nuntii cum subsidio mittendo ad nos dignetur mittere, quia aliis palmam praeripit, quibus hoc esset concedendum. Valeat ac vivat V. Sanctitas in Nestoreos annos.
“Ex Castris Catholicorum in Hybernia, 18 Junii.
“Stis. Vae. servus addictissimus prout opera ipsa comprobant contra adversarios hostesque ecclesiae.
“Desmond”.