Candida, triticea, ac tenuis, non magna, rotunda.
Expers fermenti, non falsa, sit hostia Christi.
II. Quoad confectionem Hostiarum notanda sunt sequentia: “Conveniret a Sacerdotibus, Clericis aut Religiosis hostias in Missa usurpandas confici, ut omni errori, praesertim admixtionis liquoris vel grani alterius obviaretur, et cum majori nitore et reverentia tractarentur: passim enim venales satis incurie tractantur et sordide, quod est indecens in materia tanti tamque puri Sacrificii…. Ut autem hostiae purissime sine ulla admixtione, nec non honestissime fiant; haec erunt singulariter observanda: imprimis triticum, si fieri potest, magno studio granatim eligatur; electum in sacculo mundo et de bono panno ad hoc opus tantum facto ponatur, atque a famulo boni studii ad molendinum deferatur. Quo delato, famulus aliud frumentum in ipso molendino moli prius faciat, ut illud, unde hostiae fieri debent, sine aliqua sorde moli postea valeat. Reportata farina, Clerici antequam incipiant, manus lavent, ipsamque cribrent. Deinde unus super tabulam mundissimam ipsam farinam aqua conspergat, et manibus fortiter compingat, atque maceret. Postea in ferrum, in quo coquuntur, ponat et coquat, advertens ut imago sacra Crucifixi, et non alia tam majoribus, quam minoribus sit impressa. Nec non ut nitide et studiose fiant, eas forcipibus ad id tantum paratis, vel alio simili instrumento tondeat”. Vinitor p. 3. tit. 3. annot. 11.
DOCUMENTS.
I.
DUBIA CIRCA MISSARUM ITERATIONEM, APPLICATIONEM MISSAE PRO POPULO, ET RECEPTIONEM ELEEMOSYNAE.
Ex S. Congregatione Concilii Tridentini Interpretum.
VISITATIONIS SS. LIMINUM.[19]