Compendium Facti.—Episcopus A in relatione status suae Dioecesis ad S. Sedem transmissa, haec exposuit: “Ducentae circiter Paroeciae, in hac Dioecesi extant, quae aliam filialem sibi adnexam habent, in qua Parochus diebus dominicis et festis per annum, secundam Missam celebrat: et circa hanc consuetudinem, diversa dubia, suboriuntur super quibus declarationem necessariam a S. Congregatione humiliter expostulo. Et primum animadvertere debeo, quod fidelium numerus iuxta has ecclesias commorantium, valde varius est: in aliquibus sunt quinque vel decem, in aliis ducenti, imo et sexcenti. Distantia a matrice, modo ad milliarium non attingit, modo sunt duo, tria, aut quatuor milliaria. Valde difficile foret etiam post exquisitam investigationem definire utrum hae ecclesiae nunc filiales, fuerint aliquando ecclesiae matrices, seu verae paroeciae”. Quatuor proinde dubia proponebat S. Concilii Congregationi, quae antequam solverentur, rogatus est Episcopus, ut magis praecise referret de omnimoda deficientia Sacerdotum, ac mediorum quibus per alium celebrari posset in filialibus ecclesiis; et utrum ecclesiae modo filiales nuncupatae, dotem aliquam seu congruam, distinctam a matrice haberent, perquisitis actis Curiae, ac SS. Visitationum. At, quae relata sunt, sufficientia non erant ad integram quaestionem singillatim definiendam, quae ingentem paroeciarum numerum complectebatur. Relatum enim est de magna et generica presbiterorum deficientia, eorumque redituum paupertate, qui dum prius ex decimis alebantur; deinde, his subtractis, assignata est pro quolibet parocho, certa pensio, independenter omnino a populorum numero, vel parochiarum quas quilibet regit. Concinnata itaque hac ratione fuerunt proposita ab Episcopo dubia.

I. “Utrum haec consuetudo secundam Missam celebrandi, toleranda sit in omnibus praedictis ecclesiis adnexis, ubi hic mos ita invaluit, ut populus etiam ius ad illam exigendam existimet se habere”.

II. “Utrum Parochus necessario debeat illam secundam Missam applicare pro Populo sicuti primam, vel liberam retineat illius applicationem cum stipendio”.

III. “Utrum licentiam dare queat Episcopus ad illam secundam Missam celebrandam in casibus similibus, et in locis ubi talis consuetudo usque adhuc non invaluit”.

IV. “Utrum praesertim praedictam licentiam concedere possit tempore

collectionis messium, cum plurimi operarii in uno praedio seu villa concurrant, qui certe missam non audirent, nisi Parochus secundam in eo loco diceret, ex eo quod alius Sacerdos ad illam dicendam haberi non possit”.

DISCEPTATIO SYNOPTICA.

Quoad missae iterationem.—Ex officio, haec praecipua capita iuris proponebantur S. Congregationi. Praemissa nempe notione historica disciplinae quae successive hanc missarum iterationem moderata est, allegabatur caput 3 de celebrat. missar. in quo ita sanxit Innocentius III. “Excepto die Nativitatis Dominicae nisi causa necessitatis suadeat, sufficit Sacerdoti semel in die unam Missam solummodo celebrare”. Ubi verbum sufficit, non convenientiam aliquam commendat, sed veram praeceptum continet, ceu etiam docuit Benedict. XIV. in Const. Declarasti nobis. Quaenam porro debeat esse necessitas ab Innocentio indicata, licet disputaverint de ea Doctores, hodie, praesertim post hanc Benedicti XIV. Constitutionem, illa est (subiungebatur) qua reperitur presbiter qui duas habeat paroecias, et in alterutram nequeat Populus convenire, nec alius habeatur presbiter praeter Parochum, qui missam possit celebrare. Et similis reputatur etiam casus quo Parochus etsi non praesit duabus paroeciis, tamen vel duos regat inter se dissitos populos, quorum unus ob magnam locorum distantiam, assistere non possit Parocho celebranti, vel etiam si una sit Ecclesia, quae universum Populum simul capere non possit. Extra huiusmodi necessitatis casus, neque consuetudo, etsi vetustissima suffragari potest Missarum iterationi, ut S. C. C. in Dertusen 20 Augusti 1768, et alibi censuit. Adnotabatur vero in facto quod licet haberetur generica presbiterorum deficientia, tamen ex ea argui non poterat vera necessitas in qualibet paroecia.

Caeterum observabatur, distantiam Ecclesiarum quae filiales nuncupabantur, a Parochiali Ecclesia, ab uno circiter lapide, usque ad tria et quatuor passuum millia protendi: et fideles in multis Ecclesiis usque ad biscentum et sexcentum ascendere, quamvis in nonnullis, non nisi quinque vel decem tantum, reperiantur. Ob quas peculiares circumstantias, exponebatur responsio S. C. in casu non absimili, proposito per Summaria precum die 12 Ianuarii 1847 in Lingonen. In eo enim pariter agebatur I. de consuetudine qua nonnulli animarum Pastores, Missam iterabant eodem die; et aderat II. quaedam Communitas, uno circiter lapide, a Parochiali Ecclesia separata, constans viginti circiter personis. Et S. C. respondit: “Scribatur Episcopo ut concedat bis Missam celebrandi licentiam, quatenus eae circumstantiae, et praecisae necessitatis casus concurrant, quos Benedict. XIV. in sua Const. Declarasti nobis requirit; in casu vero quem idem orator proponit, (seu in secundo casu) licentiam esse concedendam”.

Quando applicanda non est secunda missa pro populo.—Quod attinet vero ad applicationem secundae Missae pro populo, afferebatur Resolutio S. C. C. in Lucen. applicationis Missarum 12 Martii 1774 in qua proposito dubio: “An Parochi duabus Ecclesiis parochialibus praepositi, teneantur Dominicis, aliisque Festis diebus, Missam in unaquaque Ecclesia sive per se sive per alios applicare pro populo in casu” responsum