prodiit: Affirmative, exceptis tantum parochiis unitis, unione plenaria et extinctiva, et scribatur Episcopo iuxta instructionem. Instructio vero continebat: S. Congregationem nunquam dubitasse, quod Parochi teneantur applicationi supradictae Missae pro populo singulis diebus Dominicis, et Festis in unaquaque ex Ecclesiis Parochialibus quae vel aeque principaliter, vel subiective coniunctae sunt, atque incorporatae; cum applicatio unius tantummodo Missae pro populo, locum habeat in iis parochialibus quae invicem adeo unitae et coniunctae atque incorporatae sunt, ut ex duabus una prorsus cum extinctione tituli alterius evaserit.

In praesenti autem facto quamvis ex deductis non poterat certo determinari natura unionis, animadvertebatur tamen, non deesse indicia quae videbantur excludere plenariam et extinctivam unionem.

Caeterum, subinagebatur, si Parochi iterare Missam deberent, non ratione duplicis Paroeciae, sed solummodo ratione necessitatis, quamvis secundam Missam ad libitum applicare possent, nullam tamen pro hac celebratione recipere possunt eleemosynam; quod dici etiam debet de quolibet Sacerdote qui nullam habeat animarum curam, ceu omissis ceteris, definitum fuit in Cameracen. Missae pro Populo 25 Septemb. 1858, cuius resoluta dubia videbis inferius.

Resolutio Dubiorum.—Sacra Congregatio Concilii die 22 Februarii 1862 respondere censuit: ad I. et III. affirmative iudicio Episcopi, nulla habita ratione consuetudinis, et quatenus in unoquoque casu concurrant circumstantiae necessitatis ad formam Constitutionis Benedectinae et Declarationis sacrae Congregationis diei 14 Octobris 1843 relatae in Cameracen. Missae pro Populo 25 Septembris 1858.

Ad II. dentur resolutiones in Cameracen. diei 25 Sept. 1858.

Ad IV. provisum in praecedentibus.

Haec porro est indicata declaratio, ipsis verbis quibus in citata Cameracen. reperitur. “De adiunctis Amplitudinis tuae precibus cum ad SSmum. Dominum Nostrum relatum fuerit placuit cidem Sanctitati Suae, eadem et tibi dare responsa quae ad alios quoque Antistites, per hanc Sacram Congregationem Concilii transmissa sunt. Ordinariorum scilicet esse de re cognoscere et perpendere, num revera necessitas urgeat ut Sacerdos duas Missas celebrare cogatur, nec aliter utendum concessa hac iteratione, quam iuxta conditiones ab ipsis apponendas, habita locorum, populorum, et paucitatis Sacerdotum, ac proinde verae necessitatis ratione de qua legatur Benedicti XIV. Constitutio Declarasti … ad Episcopum Oscensem anni 1746, et in eius apere De sacrificio Missae lib. 3 cap. 5, et 6. Ipsorum vero conscientia oneratur stricte, nec permissio concedatur generaliter, quasi privilegium alicui Sacerdoti; sed ob peculiares casus, et necessitatis causa, ab ipso examinata, qui praeterea moneat Parochos quibus facultatem iterum, eadem die, secundam Missam celebrandi concesserit, ne eleemosynam vel stipendium a quovis et sub quocumque pretextu, pro ea percipiant, iuxta decreta alias edita a S. Congregatione, sed eam pro populo sibi commisso gratis applicent”.

Resolutiones vero quae in Cameracen. reperiuntur quibus S. C. C. censuit ad secundum propositum superius dubium respondere, sunt sequentes. Cum in Cameracen. quaereretur. I. “An Parochus qui duas Parochias regit et ideo bis in die celebrat, utrique Parochiae

suam missam applicare teneatur non obstante redituum exiguitate”.

II. “An Parochus, qui in una eademque Parochia, bis eadem die celebrat, utramque Missam populo sibi commisso, gratis applicare omnino teneatur”.