P. Petri Biardi Eulogium ac Vita.
DE Patre Petro Biardo qui tantam in Missione Canadica inchoanda partem gessit hæc scribit Pater Josephus Juvencius in sua Historiâ sub anno 1622.
"Ex omnibus qui hoc anno vivere in provincia Lugdunensi desierunt, luctu maximo elatus est Avenione P. Petrus Biardus Gratianopolitanus. Religionis propagandæ studio navigaverat ad barbaros Canadenses, fueratque inter primos ejus terræ cultores, ut in quinta parte narratum est. Inde pulsus ab hæreticis Anglis, & redire in Galliam coactus, totum se impendit [ii] juvandis popularibus suis, quorum ut saluti consuleret, nihil sibi reliqui ad laborem diligentiamque faciebat. Ejus tamen industriam experti maxime sunt Parodienses in præfectura Carolitana, quam civitatem per usitata ordinis ministeria diu coluit. Novissime regionis præfectus Marchio Ragnius, jussus a rege copias in Campaniam ducere contra Ernestum Mansfeldium Galliæ finibus imminentem, Biardum sibi adsciverat comitem expeditionis, & sacrorum ministrum. Per eam occasionem nescias, utrum spectata magis sit apostolici viri charitas, an patientia. Magna erat in castris inopia commeatuum. Diaria militibus præbebantur adeo maligne, ut nonnulli fame perirent. Biardus cibario, & [198] demensum suum, ac siquid præterea pecuniolæ a ditioribus emendicando corrogasset, inter egentissimos militum partiebatur, se ipsum fraudans diurno victu, ut aliis benigne faceret. Avenionem concesserat [iii] denique, ut attritas tot laboribus vires paucorum dierum otio reficeret. Verum quasi divinans, instare sibi omnium laborum & vitæ finem, totum illud tempus impendit excolendo piis commentationibus animo inter tirones, seque ad primam tirocinii formam senex emeritus ita composuit, ut nullam omitteret earum exercitationum, quibus ad sui mundique contemptum erudiri solent novitii. His intentum, nihilque jam præter cælestia cogitantem mors oppressit, xv. Cal. Decembris."
Adhæc non inutile forsan videbitur adjicere quæ ab auctore antiquiore Philippo scilicet Alegambe scripta sunt in Catalogo Scriptorum Societatis Jesu, sub verbo Biard:
"Petrus Biardus natione Gallus, patriâ Gratianopolitanus, operarius magni zeli, atque adeò multarum palmarum, quas [iv] in horridis et inuiis Canadensium Septentrionalis Americæ populorum siluis primus legit. Extrema ibi omnia passus, nihil tamen inhumanum magis, quàm Hæreticos, expertus est. Feritatis oblita gens barbara integerrimi hominis innocentiam venerari discebat; cùm ecce tibi sanctitatis inimica, Deumque nesciens Hæresis, cum Anglis Canadæ oras irrupit; difficillimæ expeditionis ingens pretium fuit, exosum inde abducere Jesuitam. Habitus [200] est in vinculis aliquamdiu; & vix tandem in Galliam nudus ab omni remissus. Intereà verò dum integrum illi esset ad noualia Canadæ redire, damnum ab Hæreticis illatum sanctè vitus est: reliquo vitæ tempore quæsiuit intentissimis studiis ad vitam illos, à quibus ad necem adductus fuerat. Docuerat olim Theologiam Lugduni, non sine laude. Reuersus è Missione Castrensi, cùm Auenionem diuertisset, & opportunitate temporis vsus secessisset in Nouitiatum, in ipsis [v] penè spiritualium Exercitiorum initiis, ad paradisi contemplationem, vt credimus, euocatus est, die XIX. Nouembris, Anno MDCXXIJ.
Præter Epistolam ad R. P. Præpositum Generalem è Portu Regali, et Relationem Expeditionis Anglorum in Canadam, P. Biardus scripsit Librum pro auctoritate Pontificis, contra Martinettum Ministrum. Gallicè etiam edidit seorsim Relationem Novæ Franciæ & itineris Patrum Societatis Jesu ad illam. Lugduni apud L. Muguet, MDCXVI. in 12."