Epistola Patris Caroli Lalemant Superioris Missionis Canadensis ad Reverendissimum Patrem Mutium Vitelleschi, Præpositum Generalem Societatis Jesu, Romæ.

(Transcripsit Pater Felix Martinus ex codice Latino qui in Archivis Jesu, Romæ, conservatur).

Admodum Reverende in Christo Pater.

Pax Christi.

Non miretur Paternitas vestra si nullas a postremis, hoc est ab anno litteras habuerit a nobis, adeo enim remoti sumus a littore maris, ut semel duntaxat singulis annis visitemur a Gallis et quidem ab iis tantum quibus libera est ad nos navigatio, nam cæteris est interdicta; quo fit ut si casu aliquo perirent naves illæ onerariæ vel certe a prædonibus caperentur, ab una Dei providentia expectanda essent alimenta quibus vitam sustentare possemus; a barbaris enim hominibus vix necessaria ad vitam habentibus nihil sperandum, sed qui hactenus providit Gallis, hic jam tot annis commorantibus et nihil nisi lucrum temporale quærentibus non deerit suis uni Dei gloriæ et animarum saluti invigilantibus. Hoc igitur anno toti pene fuimus in perdiscendo barbaro idiomate, uno aut altero mense excepto quibus terram coluimus unde tenuem nobis victum comparare utcumque possemus. Pater Joannes Brebeuf vir et pius et prudens et corpore [178] robustus acerbum hyemis tempus cum barbaris transegit, unde maximam peregrinæ linguæ cognitionem hausit; nos interim ab interpretibus licet maxime alienis a communicando barbaro hoc idiomate obtinuimus, præter spem et expectationem omnium, quod sperare poteramus. Sed hæc sunt tantum gemini idiomatis rudimenta, multo plura supersunt. Ad multiplicationem quippe nationum multiplicantur idiomata; ac terram hanc longe lateque diffusam incolunt quinquaginta ut minimum nationes, ingens sane campus in quo nostra excurrat industria; messis multa operarii pauci qui tamen eo sunt animo, per Dei gratiam, ut nullis terreantur difficultatibus, quamvis fructus spes magna nondum affulgeat, adeo rudes sunt incolæ et proxime at bestias accedentes. Certe hoc unum solatur nos quod Deus optimus, maximus, in repetenda mercede, fructus non tam sit habiturus rationem quam voluntatis nostræ et laboris impensi, modo grata sit ipsi hæc nostra qualiscumque voluntas, non est quod male locatam operam nostram existimemus: nullus ergo alius hoc anno fructus quam loci, personarum et idiomatis duarum nationum cognitio, si barbarorum ratio habeatur, nam Gallis nostris qui tres hic tantum supra quadraginta numerantur præsto fuimus, quorum generales totius vitæ confessiones audivimus, habita prius exhortatione de ejus confessionis necessitate, singulis præterea mensibus geminam ad eos concionem habuimus; his majora dabit sequens annus Deo bene juvante et totum hoc negotium ut hactenus fecit promovente.

Letter from Father Charles Lalemant, Superior of the Missions of Canada, to the Very Reverend Father Mutio Vitelleschi,[28] General of the Society of Jesus, at Rome.

(Transcribed by Father Felix Martin from the original Latin MS., preserved in the Archives of the Gesù, Rome.)

Very Reverend Father in Christ:

The peace of Christ be with you.