3. Accidit autem quadam die [q.d. omitted, R2] quod mater ipsius Kerani eum reprehenderet, eo quod mel siluestre, sicut ceteri pueri suis parentibus ferebant, non portaret. Quod cum dilectus Deo et hominibus audiret, mentem eleuans ad Puerum illum qui subditus erat parentibus, aquam de fonte uicino allatam benedixit, in nomine Eius qui mel potens est producere de petra, et oleum de saxo durissimo; et mox aqua illa in mel dulcissimum, Deo cooperante, conuertitur, et sic matri defertur. Hoc mel parentes eius sancto Dermicio diacono, cognomento Iusto, qui eum baptizauit, transmiserunt.
° R1 162d
° R2 128b 4. Lectis autem a° memorato sancto literarum rudimentis, beatum Cluayn Hir°ardensem abbatem, discendi causa, adire proposuit. Et cum opere uellet complere quod animo cepit cogitare, uaccam unam a parentibus ad uictum sibi postulauit. Sed cum eius peticionem mater eius non acquiesceret, celestis Pater, qui intimios [sic R1, intuitos R2] suos quantum mater filium diligit, desiderium dilecti sui adimplere non distulit. Nam uacca una lactifera, una cum uitulo, consecuta est eum, acsi a suo pastore minaretur post eum. Qui cum ad sacrum collegium sancti Fynniani uenisset, gaudium non modicum de eius aduentu omnes habuerunt. Vacca uero, que secuta est eum, simul cum uitulo pascebatur, nec ubera materna sine licencia tangere attemptabat. Keranus eius pascua sic discriminauit atque distinxit, ut tantum uitulum mater lambe[re]t, nec tamen ei ubera praeberet. Istius uero uacce in tanta habundancia exubrabat lac, ut xii uiris cotidie distributum sufficientem copiam uictus praeberet. Sanctus uero adolescens Keranus, diuine scripture intentus, inter condiscipulos suos sanctitate ac sapientia, uelut sidus perfulgidus inter alia [alique R2] sidera, emicabat. Erat uero perfecte caritatis fragrantia plenus, et moris probitate, et uite sanctimonia, ac humilitatis dulcedine, presentibus et absentibus gratiosus, honorabilis, et admirabilis.
5. Vna dierum ad regem quendam, Tuathlum nomine, pro cuiusdam ancille liberacione intercessurus accessit. Cumque regem deuote pro ea rogaret [pro ea deuote oraret R2] ac preces famuli Dei quasi deliramenta sperneret, nouam artem liberacionis eiusdem cogitans, semet ipsum regi seruiturum pro ipsa decreuit. Veniente autem eo domum in qua puella molebat, clause iam fores illi patuerunt. Intransque, ° R1 163aalterum se illi° Paulinum episcopum exhibuit. Nec mora, rex illam emancipauit, et insuper Dei famulo suum indumentum donauit. Quod ille accipiens, continuo pauperibus distribuit.
° R2 128c 6. Nocte quadam° contigit ut eum doctor egregius Finnianus cum annona frumenti ad molendinum transmitteret. Regulus uero quidam prope habitans, quendam de discipulis uiri Dei illuc aduenisse intelligens, carnes et ceruisiam ei per ministrum destinauit. Cumque illi exenium tanti uiri presentaret, respondit ipse, "Vt commune" inquit "sit fratribus, totum in os molendini proice." Quod cum nuncius compleret, in farinam totum mutatum est. Quo audito, rex uillam in qua manebat cum omnibus bonis suis in perpetuam dedit illi; sed Keranus suo condonauit magistro, ibidem enim monasterium postea constructum est. Panis uero de illa farina factus, uelut caro et ceruisia fratribus sapiebat et eos sic recreabat.
7. Transacto autem temporis spacio, accepta magistri sui licentia et benedictione, ad sanctum Nynnidum in quadam silua stagni Erny commorantem properauit. Et cum [cum omitted R2] illuc peruenisset, cum magno gaudio et caritate non ficta susceptus est. Cumque idem in moris ac uirtutum disciplina cotidie proficeret, quadam die ad nemora uicina cum fratribus ad scindenda ligna ut [ut omitted R2] uerus obediens properauit. Erat enim consuetudo in sacro illo collegio ut iii monachi cum seniore ad ligna deportanda secundum ordinem temporis semper irent. Cedentibus uero ceteris ligna, ipse seorsum [deorsum R2] Deum, secundum quod moris erat sibi, attente orabat. Interea quidam nefandi latrones, rate ad insulam illam transuecti, in prefatos fratros irruerunt, atque eos occiderunt, et eorum capita° R1 163b secum detuler°unt. Keranus uero, dum strepidum socorum [sic] percucientium non audiret, mirabatur; et propter admiracionem festine peruenit ad locum ubi eos laborantes reliquit. Viso quoque eo quod de fratribus actum est [est omitted R2], alta trahit ipse suspiria, et uehementer contristatus est. Secutus est quoque homisidas [sic R1] illos e uestigio, atque eos in portu ut suam nauiculam in portu ad aquam [aquas R2] deducerent desudantes, sed minime hoc facere potentes [fatentes R1, facientes R2] inuenit; sic uero [sic eis R2] Deus° R2 128d scapham° eorum terre conglutinauit ut nequaquam eam amouere potuissent. Et cum uoluntati Cunctipotentis contraire non possent, a uiro Dei tunc presente [-entem R2] ueniam suppliciter postulant. Qui memor sui Magistri pro Iudeis eum crucifigentibus orantis, sanctus pro illis licet indignis preces ad fortem pietatis effudit; et uirtute orationis eius potiti, ratem suam facillime ad aquam ducere potuerunt. Pro munere uero huius beneficii, optinuit a latronibus capita suorum fratrum. Acceptis uero hiis, ad locum ubi corpora iacuerant deueniens, Deum deuote rogauit ut omnipotenciam suam in seruorum suorum resuscitatione hac uite ostenderet. Mirum quoque est quod narro, sed ueritate facti euidentissimum; capita corporibus coaptauit, ut illos uirtute sacre orationis ad uitam reuocauit, immo quod uerius est, reuocari meruit. Hii quoque sic mirabiliter resuscitati, ligna secum ad monasterium transuexerunt. Quam diu tamen uixerant [sic], cicatrices uulnerium in collis suis portauerunt.
8. Alio tempore cum peccora parentum in quodam loco custodiret, uacca una peperit coram eo uitulum. Veniens uero imacie omnino confectus [canis][1] cupiens de hiis que cum uitulo cadunt de uentro matris [uentrem suum][2] implere, stetit coram pio pastore. Cui ait "Commede, miser, uitulum istum, quia multum eo° R1 163c indi°ges." Canis uero iussa Querani complens, usque ad ossa uitulum commedit. Redeunti uero Querano cum uaccis ad domum, illa ad memoriam reducens uitulum mugiendo huc illucque discurrebat. Causam uero mugitus cognoscens mater Querani, cum indignatione puero ait "Redde uitulum, Quirane, etsi igne sit combustus uel aqua submersus." At ille iussis maternis parens, ad locum ubi uitulus erat commestus accedens, ossa eius collegit et uitulum resuscitauit.
9. Quodam tempore, transeunte eo per uiam, quidam° R2 129a mali°gno spiritu uexati canem ferocissimum excitauerunt ut sibi[3] [sic] noceret. Sed confidens in Domino suo Queranus scuto deuote orationis se muniuit, ac dixit "Ne tradas bestis [sic R1, bestiis R2] animas confitentium tibi, Domine." Et mox canis ille mortuus est.
10. Alio tempore solo eo in insula illa relicto, pauperem quendam audiuit in portu ignem sibi dari rogantem. Erat enim iam frigidum tempus; sed ratem non habuit ut pauperis peticioni, licet multum desideraret, satisfaceret. Et quia caritas omnia sustinet, ticionem ardentem in stagnum proiecit, et feruore [-rem MSS.] dilectionis mittentis in aquis preualente [preualens MSS.] ad pauperem usque peruenit.
11. Aliquandiu uero ibidem moratus homo Dei, cum licencia Nynnidi ad sanctum Endeum Arnensem abbatem properauit; qui in aduentu eius non modica perfundebatur leticia. Nocte uero quadam sompniauit se uidisse iuxta ripam magni fluminis Synan arborem magnam frondosam et fructiferam que totam obumbrauit Hyberniam. Quod sompnium beato Edeo indicauit crastina die [die omitted R2]. Sed et ipse Endeus eandem uisionem° R1 163d ea nocte [e.n. omitted R2]° se uidisse attestatus est, quam uisionem sanctus Endeus interpretatus: "Arbor" inquit "illa tu es, qui coram Deo et hominibus magnus eris, et per totam Hiberniam honorabilis, propter quod et tui adiutorii et gracie umbra a demoniis et aliis periculis protegetur uelut sub umbra arboris salutifere; plurimisque prope ac procul tuorum fructus operum subuenient. Igitur secundum Dei imperium qui reuelat secreta, ad praeostensum accede locum, et ibi habita secundum graciam a Deo tibi datam." Confortatus ex huius uisionis interpretacione, paruit uerus obediens iussioni Sancti Endei patris sui spiritualis.
12. Et profectus in uiam inuenit quendam pauperem in itinere cui ab eo eleemosinam petenti casulam suam tribuit. Cumque ad insulam Cathaci uenisset, beatus Senanus aduentum eius, Spiritu reuelante, didicit; eique obuiam ueniens quasi subridendo ait, "Nonne presbitero pudor est absque casula incedere?" Senanus enim in spiritu nouit quomodo ipse pauperi eam dedit. Et ideo° R2 129b cum ca°sula ei occurreret. Et ait Keranus, "Senior" inquit "meus sub uestimento suo casulam mihi aufert."