13. Quam cum accepisset et gracias datori egisset, pro sancta colloquia ad cellam fratris sui Luctigernni [-gerimi R2] peruenit, ubi et alius frater eius Odranus [Ordanus R2] nomine erat. Ibi aliquanto tempore moram traxit ac magister hospicium fuit. Die uero quadam eo sub diuo legente in cimitherio, hospites ex improuise uenerunt, quos, librum oblitus apertum, ad hospicium adduxit; eorumque pedes deuote lauit, et cetera que eis necessaria erant propter Christum ministrauit. Interea cum nocturne adessent tenebre, grandis° R1 164a facta est pluuia. Sed Ille qui uellus Gedeonis ir°rorauit, at praeterea a rore intactum custodiuit, librum sancti Kerani sic ab ingruentibus aquis licet apertum [aquis hoc apertum R2] reserauit quod nec una gutta super eum cecidit.

14. Monasterio in quo tunc uir Dei morabatur, erat quaedam insula uicina, quam seculares quidam inhabitabant, quorum tumultus uiros Dei multum molestabat. Vnde contigit ut beatus Keranus, eorum inquietacione compulsus, ad stagnum accederet, et orationi se totum dans, elongationem illorum uexancium seruos Dei perueniuit. Cum enim ab oratione cessaret, ecce subito insula cum stagno et habitatoribus in remotum locum secessit, ut ullatenus [nullatenus R2] habitatores eius eius [sic MSS.] amicos Altissimi possent turbare. In Eius enim nomine hoc miraculum factum est qui Sodomam propter peccatum inhabitancium subuertit ac igne succendit. Adhuc extant signa illius stagni, ubi ante erat.

15. Vir Dei, cum in usum [usus MSS.] pauperum bona monasterii distribueret, fratres super hoc conquirentes ad ipsum temere accedentes, dixerunt, "Discede," inquierunt "a nobis, simul enim cohabitare non possumus." Quibus ipse acquiesce[n]s, et uale in Domino faciens, ad insulam quandam se transtulit [a. i. s. t. q. R2] nomine Anginam; in qua insula fundato monasterio, multi undique properantes fama sanctitatis eius eos° R2 129c attrahente° seruicium Dei mancipauerunt. Sub stricta instruens regula, uultu et habitu, sermone et uita, se eis in exemplum exhibuit. Erat enim tanquam aquila prouocans ad uolandam pullos suos quantum ad contemplacionis sublimitatem; sed fraterna humilitate sicut minus [unus R2] ex eis uiuebat. Erat enim in spiritualibus meditacionibus suspensus ad supera; infirma tum imbecillitate sic condescendebat ut quasi uideretur se inclinare ad infima. Ipse quoque fide erat perfectus, caritate feruidus, spe gaude[n]s, corde mitis,° R1 164b ore affabilis,° paciens et longanimis, hospitalitate erat humanus, in operibus pietatis semper assiduus, benignus, mansuetus, pacificus, sobrius, et quietus. Et ut multa breui concludam sermone, omnium uirtutum erat ornatus decore. Hiis et huiuscemodi sollicitum impendens studium Marie contemplacioni ac Marthe erga temporalium dispensacionem ordinata succasione [succisione R2] adimplebat officium. Nec potuit talis ac tante lucerne lumen sub modio abscondi, sed circumquoque gracie sue splendore diffuso mundum copiose illuminauerat irradiauit lumine.

16. Erat nihilominus prophecie spiritu inspiratus, quam ex precedentibus et subsequentibus patet exemplis. Quadam namque die uox cuiusdam nauigium postulantis aures ei[us] pulsauerat. Tunc ait ad fratres; "Vocem," inquit "eius audio quem Deus uobis preficiet abbatem; euntes ergo ipsum adducite." Illi itaque properauerunt, atque ad portum peruenientes quendam adolescentulum illiteratum inuenirent. Quem negligentes adducere ad sanctum uirum reuersi neminem nisi adolescentulum illiteratum qui profugus in siluis errabat se inuenisse asseruerunt. Sanctus autem Queranus ait; "Adducite" inquit "illum, et nolite futurum pastorem uestrum despicere." Qui adductus Dei inspiracione et sancti uiri instructione religionis habitum suscepit, et per modum literas didicit. Ipse est enim sanctus Oenius, uir uite uenerabilis: et, sicut sanctus ante predixit, fratribus per modum prefuit.

17. Elapso denique tempore, quidam uir sanctus° R2 129d nomine Dompnanus,° Mumoniensis genere, ad uirum Dei uisitandum peruenit. Cumque ab eo sanctus Keranus causam aduentus scicitaretur, respondit se uelle locum habere in quo Dominum [habere in Deo R2] secure posset seruire. Sanctus uero Keranus, non que ° R1 164csua° [supra R2] sed que Ihesu Christi querens ait "Hic" inquit "inhabita, et ego Deo duce locum habitandi alibi queram." Denique sacro eum comitante [conm. MSS.] conuentu ad locum eius a Deo premonstratum profectus est, in quo celebri ac famoso monasterio constructo quod hodie Cluaynensis [Claynensis R2] appellatur ciuitas insignium miraculorum luce ipse, tanquam sol mundum istum ita illuminauit.

18. De quorum miraculorum multitudine quedam hic subnectemus. Quodam tempore dum fratres in messe laborantes sitis periculo grauarentur, miserunt ad sanctum patrem Queranum ut aque [aqua MSS.] beneficio refocillarentur. Quibus per ministros ipse ait: "Vnum" inquit "de duobus eligite; aut aqua nunc uos recreati, aut hic post uos habitaturos rebus mundanis beneficiari." At illi respondentes dixerunt "Eligimus," inquiunt "ut illi qui post nos ueniunt in bonis temporalibus habundent, et nos tollerantie mercedem in celis habeamus." Et sic futurorum spe gaudentes, a potu abstinuerunt, licet multum indigentes. Vespero uero illis domum redeuntibus, pius pater, laborancium lassitudinem compaciens, uas aqua plenum benedixit, et iam sanctum miraculum in Chana Galilee renoua[n]s, in optimum uinum transmutauit aquam. Quo uino siti deficientes recreati sunt, et in fide insoliti miraculi ostensione recreati laudes omnipotenti Dei dederunt. Huius enim uini miraculosi sapor solito graciosior erat, et odor in propinatoris pollice quamdiu suruixit redoleuit.

19. Die quadam cum in uia incederet, nephandissimi latrones eum comprehendentes, caput beati uiri radere ceperunt. Set quod peruersitas hominis delere uoluit, diuina pietas ad magni miracli ostensionem conuertit. Rassorum enim capillorum loco alii statim capilli° R1 164d
° R2 130a cresceba[n]t.° Quo miraculo latrones perculsi,° ad ueritatis semitam sunt conuersi, ac deinceps diuine milicie sub tanto duce seruientes, in sancta conuersacione uitam finierunt.

20. Alio tempore bonus pastor peccora pascens, tres pauperes ei occurrerunt. Quorum primo capam, secundo pallium, tercio tunicam contulit [secundo tunicam, tercio pallium eius tulit, R2]. Abeuntibus uero illis, uiri quidam, secularis uite professores, aduenierunt. A quibus quoniam uestimentorum expertum se uideri erubuit, adiutor in opportunitatibus Dominus aqua eum circumdedit adeo, quod preter caput nullum membrum illi uidere potuerunt. Sed postquam hii uiri transierunt, aqua ilia mox disparuit [desperauit MSS.].

21. Elapso post hoc tempore, quidam satellites diabuli uirum quendam iuxta monasterium eius commorantem interficere conabantur. Quem beato uiro pro eo orante Deus mirabiliter eripuit. Illi [illium MSS.] enim eundem uirum iugulantes statuam quandam lapideam percuciebant. Quo tandem percepto, latrones corde compuncti, ad pastorem animarum Queranum properant, culpam humiliter recognoscunt, atque uite sue emendato calle, sub iugo Christi usque ad mortem fideliter seruierunt.