22. Hiis atque aliis perplurimis gloriosissimus Christi miles tamquam luminare quod diei presidet fulgens, ad occasum naturalis cursus deueniens correptus infirmitate graui appropinquiuit. Sed quia qui perseuauerit usque in finem his salus erit, ideo athleta Christi, non solum se in bello huius certaminis confortans, uerum et animos ad uincendum inuitans, lapidem quo capiti supposito soporis modicum corpori hactenus indulgebat, humeris etiam fecit subponi; sanctamque eleuans manum fratres benedixit et uiatici salutaris perceptione munitus, spiritum celo reddidit. Exiens enim beata illa anima de corpore, chori angelorum [angelorum omitted R2] cum° R2 165a ympnis et canticis° illam in Dei gloriam assumpserunt.
23. Beatissimus quoque abbas Christi Columba, audito sancti Kerani obitu, egregium de ipso composuit ympnum: eumque ad [de MSS.] Cluaynense secum detulit monasterium, ubi prout decuit hospicio honorifice susceptus est. Ympnum uero abbas qui tunc preerat, ceterique qui eum audierant, multis et ma°gnis laudibus° R2 130b extulerunt. Discedens autem inde Sanctus Columba, de sacro sancti Kerani sepulchro humum secum detulit, sciens in spiritu quam utile hoc foret contra futura pelagi pericula. In parte enim maris que tendit uersus Iense monasterium, est maximum transeuntibus periculum, tum propter fluminum impetuositatem, tum propter maris angustiam, itaque naues circumuoluuntur, atque in rota mouentur; ac frequenter sic submerguntur. Scille enim atque Caribdi merito asi[mi]latur, uelim periculositate perfecta tristique [-teque MSS.] nautis malum ibi subministratur. Ad hoc eurippum ipsi peruenientes, repentino ceperunt in eum delabi cursu; quumque nil preter mortem [Quumque uelut propter mortem R2] sperantes, et quia iam quasi tetris essent abyssi faucibus deuorandi, tunc sanctus Columba prefati pulueris de tumba beati Kerani assumpti aliquid assumens, mare in ipsum immisit. Res mira ac nimium stupenda tunc accidit; dicto [uicto MSS.] namque cicius tempestas illa seua cessauit ac transitum eis tranquillum administrauit. Vere iusti in perpetuum uiuunt; cum quibus beatus Queranus corregnat, cuius sepulchri terra uel puluis mare sedauit [cedauit MSS.], corda trepidancium in fide solidauit, et ad bonum operandum irrigauit. Beatus ergo Keranus non solum uiuit Deo, cui inseperabiliter adheret, uerum et hominibus quibus beneficia oportuno tempore impendit.
METRUM DE EO SIC
Matre Quiarani sedente in curru uolubili
° R1 165b °Sonitum magus audiuit perdixitque seruulis
"Videte quis sit in curru, nam sub rege resonat."
"Coniunx" inquiunt "Beodi sedet his artificis."
Magus inquit "Gratum cunctis ipsa regem pariet,
Cuius opera fulgebunt ut Phebus in ethere."
Miles Christi Keranus, Sancti sedes Spiritus,
Spiritali pietatis uirtute floruerat.
Vitulum uacce lactentem iam cani concesserat,
Queranum inde grauiter mater reprehenderat;
Vitulum cane uoratum ab ipso exegerat,
Cuius ossa mox apportans ipsum restaurauerat.
Mulieris regie caput decaluatum
Seue zelo pelicis fuerat nudatum.
In Querani nomine cum esset signatum,
° R2 130c °Aurea cessarie fulserat ornatum.
Cum Queranus studiis sacris teneretur,
Atque tempus posceret ut operaretur.
Pro ipso ab angelis tunc mola mouetur.
Textus euangelicus in stagnum ceciderat,
Sed uoluto tempore per Querani merita,
Integrum de gurgite uacca reportauerat.
Cum puer oraret Dominum, precibusque uacaret,
ignis ab excelsis uenerat arce poli.
Defunctusque puer conspexit lumina uite,
et sancti magnum glorificant Dominum [Deum MSS.].
De celis lapsus rutilans accenditur ignis,
et peragit proprium protinus officium.
Alto et ineffabili apostolorum cetui
Celestis Ierosolime, sublimioris specule,
Sedenti tribunalibus solis modo micantibus,
Queranus sacerdos sanctus, insignis Christi nuntius,
Inaltatus est manibus angelorum celestibus,
Consummatis felicibus sanctitatum generibus;
Quem Tu Christe apostolum mundo misisti hominem,
Gloriosum in omnibus nouissimis temporibus.
INDEX
(For the leading incidents in the Life, see the list, pp. 11 ff.).