PSITTACVS, Eois imitatrix ales ab Indis,
occidit: exsequias ite frequenter, aues;
ite, piae uolucres, et plangite pectora pinnis
et rigido teneras ungue notate genas;
horrida pro maestis lanietur pluma capillis,
pro longa resonent cornea rostra tuba!
quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni,
expletast annis ista querela suis;
alitis in rarae miserum deuertere funus:
magna, sed antiquast causa doloris Itys.
omnes, quae liquido libratis in aere cursus,
tu tamen ante alios, turtur amice, dole!
plena fuit uobis omni concordia uita,
et stetit ad finem longa tenaxque fides:
quod fuit Argolico iuuenis Phoceus Orestae,
hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.
quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,
quid uox mutandis ingeniosa sonis,
quid iuuat, ut datus es, nostrae placuisse puellae?
infelix, auium gloria, nempe iaces!
tu poteras fragilis pinnis hebetare smaragdos
tincta gerens rubro Punica rostra croco.
non fuit in terris uocum simulantior ales:
reddebas blaeso tam bene uerba sono!
raptus es inuidia; non tu fera bella mouebas;
garrulus et placidae pacis amator eras.
ecce, coturnices inter sua proelia uiuunt,
forsitan et fiant inde frequenter anus.
plenus eras minimo nec prae sermonis amore
in multos poteras ora uacare cibos;
nux erat esca tibi causaeque papauera somni.
pellebatque sitim simplicis umor aquae.
uiuit edax uultur ducensque per aera gyros
miluus et pluuiae graculus auctor aquae;
uiuit et armiferae cornix inuisa Mineruae,
illa quidem saeclis uix moritura nouem;
occidit illa loquax humanae uocis imago,
psittacus, extremo munus ab orbe datum!
optima prima fere manibus rapiuntur auaris,
inplentur numeris deteriora suis:
tristia Phylacidae Thersites funera uidit,
iamque cinis uiuis fratribus Hector erat.
quid referam timidae pro te pia uota puellae,
uota procelloso per mare rapta Noto?
septima lux uenit non exhibitura sequentem
(et stabat uacuo iam tibi Parca colo),
nec tamen ignauo stupuerunt uerba palato:
clamauit moriens lingua 'Corinna, uale!'
colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet,
udaque perpetuo gramine terra uiret:
sique fides dubiis, uolucrum locus ille piarum
dicitur, obscenae quo prohibentur aues;
illic innocui late pascuntur olores
et uiuax phoenix, unica semper auis;
explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas,
oscula dat cupido blanda columba mari.
psittacus has inter nemorali sede receptus
conuertit uolucris in sua uerba pias.
ossa tegit tumulus, tumulus pro corpore magnus,
quo lapis exiguus par sibi carmen habet:
'colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro;
ora fuere mihi plus aue docta loqui.'
[216]. Phyllis to Demophoon
HOSPITA, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis
ultra promissum tempus abesse queror.
cornua cum lunae pleno semel orbe coissent,
litoribus nostris ancora pacta tuast:
luna quater latuit, toto quater orbe recreuit,
nec uehit Actaeas Sithonis unda ratis.
tempora si numeres, quae nos numeramus amantes,
non uenit ante suam nostra querela diem;
spes quoque lenta fuit: tarde, quae credita laedunt,
credimus! inuitus nunc et amore noces.
saepe fui mendax pro te mihi, saepe notaui
alba procellosos uela referre notos;
Thesea deuoui, quia te dimittere nollet:
nec tenuit cursus forsitan ille tuos;
interdum timui, ne, dum uada tendis ad Hebri,
mersa foret cana naufraga puppis aqua;
saepe deos adiens, ut tu, scelerate, ualeres,
cum prece turicremis sum uenerata sacris;
saepe, uidens uentos caelo pelagoque fauentis,
ipsa mihi dixi 'si ualet ille, uenit';
denique fidus amor, quidquid properantibus obstat,
finxit, et ad causas ingeniosa fui.
at tu lentus abes, nec te iurata reducunt
numina, nec nostro motus amore redis.
Demophoon, uentis et uerba et uela dedisti:
uela queror reditu, uerba carere fide.
dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amaui?
crimine te potui demeruisse meo.
unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi,
sed scelus hoc meriti pondus et instar habet.
iura, fides ubi nunc commissaque dextera dextrae,
quique erat in falso plurimus ore deus?
promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos,
qui mihi coniugii sponsor et obses erat?
per mare, quod totum uentis agitatur et undis,
per quod saepe ieras, per quod iturus eras,
perque tuum mihi iurasti, nisi fictus et illest,
concita qui uentis aequora mulcet, auum,
per Venerem nimiumque mihi facientia tela,
altera tela arcus, altera tela facis,
Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis,
et per taediferae mystica sacra deae:
si de tot laesis sua numina quisque deorum
uindicet, in poenas non satis unus eris.
at laceras etiam puppis furiosa refeci,
ut, qua desererer, firma carina foret,
remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes:
heu! patior telis uulnera facta meis!
credidimus blandis, quorum tibi copia, uerbis,
credidimus generi nominibusque tuis,
credidimus lacrimis: an et hae simulare docentur?
hae quoque habent artis, quaque iubentur, eunt?
dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis?
parte satis potui qualibet inde capi.
nec moueor, quod te iuui portuque locoque:
(debuit haec meriti summa fuisse mei!)
turpiter hospitium lecto cumulasse iugali
paenitet et lateri conseruisse latus.
quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset
nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori.
speraui melius, quia me meruisse putaui:
quaecumque ex merito spes uenit, aequa uenit.
fallere credentem non est operosa puellam
gloria: simplicitas digna fauore fuit.
sum decepta tuis et amans et femina uerbis:
di faciant, laudis summa sit ista tuae,
inter et Aegidas, media statuaris in urbe,
magnificus titulis stet pater ante suis;
cum fuerit Sciron lectus toruusque Procrustes
et Sinis et tauri mixtaque forma uiri
et domitae bello Thebae fusique bimembres
et pulsata nigri regia caeca die,
hoc tua post illos titulo signetur imago:
'hic est, cuius amans hospita capta dolost.'
de tanta rerum turba factisque parentis
sedit in ingenio Cressa relicta tuo;
quod solum excusat, solum miraris in illo
heredem patriae, perfide, fraudis agis.
illa (nec inuideo) fruitur meliore marito
inque capistratis tigribus alta sedet,
at mea despecti fugiunt conubia Thraces,
quod ferar externum praeposuisse meis,
atque aliquis 'iam nunc doctas eat' inquit 'Athenas:
armiferam Thracen qui regat, alter erit.
exitus acta probat'. careat successibus, opto,
quisquis ab euentu facta notanda putat;
at si nostra tuo spumescant aequora remo,
iam mihi, iam dicar consuluisse meis.
sed neque consului, nec te mea regia tanget
fessaque Bistonia membra lauabis aqua.
illa meis oculis species abeuntis inhaeret,
cum premeret portus classis itura meos:
ausus es amplecti colloque infusus amantis
oscula per longas iungere pressa moras,
cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras,
quodque foret uelis aura secunda, queri,
et mihi discedens suprema dicere uoce:
'Phylli, fac exspectes Demophoonta tuum!'
exspectem, qui me numquam uisurus abisti?
exspectem pelago uela negata meo?
et tamen exspecto, redeas modo serus amanti,
ut tua sit solo tempore lapsa fides!
quid precor infelix? te iam tenet altera coniunx
forsitan et, nobis qui male fauit, Amor,
atque tibi excidimus: nullam, puto, Phyllida nosti;
ei mihi, si, quae sim Phyllis et unde, rogas,
quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto
Threicios portus hospitiumque dedi,
cuius opes auxere meae, cui diues egenti
munera multa dedi, multa datura fui;
quae tibi subieci latissima regna Lycurgi,
nomine femineo uix satis apta regi,
qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum,
et sacer admissas exigit Hebrus aquas,
cui mea uirginitas auibus libata sinistris
castaque fallaci zona recincta manu!
pronuba Tisiphone thalamis ululauit in illis,
et cecinit maestum deuia carmen auis;
adfuit Allecto breuibus torquata colubris,
suntque sepulcrali lumina mota face.
maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco;
quaque patent oculis litora lata meis,
siue die laxatur humus, seu frigida lucent
sidera, prospicio, quis freta uentus agat,
et quaecumque procul uenientia lintea uidi,
protinus illa meos auguror esse deos;
in freta procurro, uix me retinentibus undis,
mobile qua primas porrigit aequor aquas;
quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto:
linquor et ancillis excipienda cado.
est sinus, adductos modice falcatus in arcus;
ultima praerupta cornua mole rigent:
hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas
mens fuit et, quoniam fallere pergis, erit.
ad tua me fluctus proiectam litora portent,
occurramque oculis intumulata tuis,
duritia ferrum ut superes adamantaque teque,
'non tibi sic' dices 'Phylli, sequendus eram'.
saepe uenenorum sitis est mihi, saepe cruenta
traiectam gladio morte perire iuuat;
colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis
praebuerunt, laqueis inplicuisse iuuat.
stat nece matura tenerum pensare pudorem;
in necis electu parua futura morast.
inscribere meo causa inuidiosa sepulcro;
aut hoc aut simili carmine notus eris:
'Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem:
ille necis causam praebuit, ipsa manum.'
[217]. Elegy on the Death of Tibullus
MEMNONA si mater, mater plorauit Achillem,
et tangunt magnas tristia fata deas,
flebilis indignos, Elegea, solue capillos!
a! nimis ex uero nunc tibi nomen erit:
ille tui uates operis, tua fama, Tibullus
ardet in exstructo, corpus inane, rogo.
ecce, puer Veneris fert euersamque pharetram
et fractos arcus et sine luce facem;
adspice, demissis ut eat miserabilis alis
pectoraque infesta tundat aperta manu;
excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli,
oraque singultu concutiente sonant:
fratris in Aeneae sic illum funere dicunt
egressum tectis, pulcher Iule, tuis;
nec minus est confusa Venus moriente Tibullo
quam iuueni rupit cum ferus inguen aper.
at sacri uates et diuum cura uocamur;
sunt etiam qui nos numen habere putent.
scilicet omne sacrum mors inportuna profanat,
omnibus obscuras inicit illa manus!
quid pater Ismario, quid mater, profuit Orpheo?
carmine quid uictas obstipuisse feras?
'aelinon' in siluis idem pater 'aelinon!' altis
dicitur inuita concinuisse lyra;
adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni
uatum Pieriis ora rigantur aquis;
hunc quoque summa dies nigro submersit Auerno.
defugiunt auidos carmina sola rogos:
durat, opus uatum, Troiani fama laboris
tardaque nocturno tela retexta dolo.
sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,
altera cura recens, altera primus amor.
quid uos sacra iuuant? quid nunc Aegyptia prosunt
sistra? quid in uacuo secubuisse toro?
cum rapiunt mala fata bonos (ignoscite fasso!),
sollicitor nullos esse putare deos.
uiue pius: moriere; pius cole sacra: colentem
mors grauis a templis in caua busta trahet;
carminibus confide bonis: iacet, ecce, Tibullus;
uix manet e toto parua quod urna capit.
tene, sacer uates, flammae rapuere rogales
pectoribus pasci nec timuere tuis?
aurea sanctorum potuissent templa deorum
urere, quae tantum sustinuere nefas.
auertit uultus Erycis quae possidet arces:
sunt quoque qui lacrimas continuisse negant.
sed tamen hoc melius quam si Phaeacia tellus
ignotum uili supposuisset humo:
hinc certe grauidos fugientis pressit ocellos
mater et in cineres ultima dona tulit;
hinc soror in partem misera cum matre doloris
uenit inornatas dilaniata comas,
cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
oscula nec solos destituere rogos.
Delia descendens 'felicius' inquit 'amata
sum tibi: uixisti, dum tuus ignis eram'.
cui Nemesis 'quid' ait 'tibi sunt mea damna dolori?
me tenuit moriens deficiente manu'.
si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra
restat, in Elysia ualle Tibullus erit:
obuius huic uenias hedera iuuenalia cinctus
tempora cum Caluo, docte Catulle, tuo;
tu quoque, si falsumst temerati crimen amici,
sanguinis atque animae prodige Galle tuae.
his comes umbra tuast; siquast modo corporis umbra,
auxisti numeros, culte Tibulle, pios.
ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna,
et sit humus cineri non onerosa tuo!
[218]. A Friend in Need
O MIHI post nullos umquam memorande sodalis,
O cui praecipue sors mea uisa sua est,
attonitum qui me, memini, carissime, primus
ausus es adloquio sustinuisse tuo,
qui mihi consilium uiuendi mite dedisti,
cum foret in misero pectore mortis amor,
scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis,
officium nec te fallit, amice, tuum.
haec mihi semper erunt imis infixa medullis,
perpetuusque animae debitor huius ero,
spiritus et uacuas prius hic tenuandus in auras
ibit, et in tepido deseret ossa rogo,
quam subeant animo meritorum obliuia nostro,
et longa pietas excidat ista die.
di tibi sint faciles, tibi di nullius egentem
fortunam praestent dissimilemque meae.
si tamen haec nauis uento ferretur amico,
ignoraretur forsitan ista fides.
Thesea Perithous non tam sensisset amicum,
si non infernas uiuus adisset aquas.
ut foret exemplum ueri Phoceus amoris,
fecerunt furiae, tristis Oresta, tuae.
si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostis,
Hyrtacidae Nisi gloria nulla foret.
scilicet ut fuluum spectatur in ignibus aurum,
tempore sic duro est inspicienda fides.
dum iuuat et uultu ridet Fortuna sereno,
indelibatas cuncta sequuntur opes:
at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli,
agminibus comitum qui modo cinctus erat.
atque haec, exemplis quondam collecta priorum,
nunc mihi sunt propriis cognita uera malis.
uix duo tresue mihi de tot superestis amici;
cetera Fortunae, non mea turba fuit.
quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis,
et date naufragio litora tuta meo,
neue metu falso nimium trepidate, timentes,
hae offendatur ne pietate deus!
saepe fidem aduersis etiam laudauit in armis
inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat.
causa mea est melior, qui non contraria foui
arma, sed hanc merui simplicitate fugam.
inuigiles igitur nostris pro casibus, oro,
deminui siqua numinis ira potest.
scire meos casus siquis desiderat omnis,
plus quam quod fieri res sinit ille petit.
tot mala sum passus quot in aethere sidera lucent,
paruaque quot siccus corpora puluis habet:
multaque credibili tulimus maiora ratamque,
quamuis acciderint, non habitura fidem.
pars etiam quaedam mecum moriatur oportet,
meque uelim possit dissimulante tegi.
si uox infragilis, pectus mihi firmius aere,
pluraque cum linguis pluribus ora forent,
non tampem idcirco complecterer omnia uerbis,
materia uiris exsuperante meas.
pro duce Neritio docti mala nostra poetae
scribite: Neritio nam mala plura tuli.
ille breui spatio multis errauit in annis
inter Dulichias Iliacasque domos:
nos freta sideribus totis distantia mensos
sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus.
ille habuit fidamque manum sociosque fidelis:
me profugum comites deseruere mei.
ille suam laetus patriam uictorque petebat:
a patria fugi uictus et exsul ego.
nec mihi Dulichium domus est Ithaceue Samosue,
poena quibus non est grandis abesse locis,
sed quae de septem totum circumspicit orbem
montibus, imperii Roma deumque locus.
illi corpus erat durum patiensque laborum:
inualidae uires ingenuaeque mihi.
ille erat assidue saeuis agitatus in armis:
adsuetus studiis mollibus ipse fui.
me deus oppressit, nullo mala nostra leuante:
bellatrix illi diua ferebat opem.
cumque minor Ioue sit, tumidis qui regnat in undis,
illum Neptuni, me Iouis ira premit.
adde, quod illius pars maxima ficta laborum,
ponitur in nostris fabula nulla malis.
denique quaesitos tetigit tamen ille penatis,
quaeque diu petiit, contigit arua tamen:
at mihi perpetuo patria tellure carendum est,
ni fuerit laesi mollior ira dei.
[219]. To Maximus: on the Death of Celsus
QVAE mihi de rapto tua uenit epistola Celso,
protinus est lacrimis umida facta meis.
quodque nefas dictu, fieri nec posse putaui,
inuitis oculis littera lecta tua est.
nec quicquam ad nostras peruenit acerbius auris
ut sumus in Ponto, perueniatque, precor.
ante meos oculos tamquam praesentis imago
haeret, et exstinctum uiuere fingit amor.
saepe refert animus lusus grauitate carentis,
seria cum liquida saepe peracta fide.
nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis,
quae uellem uitae summa fuisse meae,
cum domus ingenti subito mea lapsa ruina
concidit in domini procubuitque caput.
adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit,
Maxime! fortunae nec fuit ipse comes.
illum ego non aliter flentem mea funera uidi,
ponendus quam si frater in igne foret.
haesit in amplexu consolatusque iacentem est,
cumque meis lacrimis miscuit usque suas.
o! quotiens uitae custos inuisus amarae
continuit promptas in mea fata manus!
o! quotiens dixit 'placabilis ira deorum est:
uiue nec ignosci tu tibi posse nega'.
uox tamen illa fuit celeberrima, 'respice, quantum
debeat auxilium Maximus esse tibi.
Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit,
ne sit ad extremum Caesaris ira tenax:
cumque suis fratris uiris adhibebit, et omnem,
quo leuius doleas, experietur opem.'
haec mihi uerba malae minuerunt taedia uitae.
quae tu ne fuerint, Maxime, uana, caue.
huc quoque uenturum mihi se iurare uolebat,
non nisi te longae ius sibi dante uiae.
nam tua non alio coluit penetralia ritu,
terrarum dominos quam colis ipse deos.
crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,
non fuit e multis quolibet ille minor,
si modo non census nec clarum nomen auorum,
sed probitas magnos ingeniumque facit.
iure igitur lacrimas Celso libamus adempto,
cum fugerem, uiuo quas dedit ille mihi:
carmina iure damus raros testantia mores,
ut tua uenturi nomina, Celse, legant.
hoc est, quod possim Geticis tibi mittere ab aruis:
hoc solum est, istic quod liquet esse meum.
funera non potui comitare, nec ungere corpus:
atque tuis toto diuidor orbe rogis.
qui potuit, quem tu pro numine uiuus habebas,
praestitit officium Maximus omne tibi.
ille tibi exsequias et magni funus honoris
fecit, et in gelidos uersit amoma sinus,
diluit et lacrimis maerens unguenta profusis,
ossaque uicina condita texit humo.
qui quoniam exstinctis quae debet, praestat amicis,
et nos exstinctis adnumerare potest.