HAEC mea, si casu miraris, epistula quare
alterius digitis scripta sit: aeger eram.
aeger in extremis ignoti partibus orbis,
incertusque meae paene salutis eram.
quem mihi nunc animum dira regione iacenti
inter Sauromatas esse Getasque putes,
nec caelum patior, nec aquis adsueuimus istis,
terraque nescio quo non placet ipsa modo.
non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,
nullus Apollinea qui leuet arte malum,
non qui soletur, non qui labentia tarde
tempora narrando fallat, amicus adest.
lassus in extremis iaceo populisque locisque,
et subit adfecto nunc mihi quicquid abest.
omnia cum subeant, uincis tamen omnia, coniunx,
et plus in nostro pectore parte tenes.
te loquor absentem, te uox mea nominat unam;
nulla uenit sine te nox mihi, nulla dies.
quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
ut foret amenti nomen in ore tuum.
si iam deficiam, suppressaque lingua palato
uix instillato restituenda mero,
nuntiet huc aliquis dominam uenisse, resurgam,
spesque tui nobis causa uigoris erit.
ergo ego sum dubius uitae, tu forsitan istic
iucundum nostri nescia tempus agis?
non agis; adfirmo. liquet hoc, carissima, nobis,
tempus agi sine me non nisi triste tibi.
si tamen inpleuit mea sors, quos debuit, annos,
et mihi uiuendi tam cito finis adest,
quantum erat, o magni, morituro parcere, diui,
ut saltem patria contumularer humo?
uel poena in tempus mortis dilata fuisset,
uel praecepisset mors properata fugam.
integer hanc potui nuper bene reddere lucem;
exsul ut occiderem, nunc mihi uita data est.
tam procul ignotis igitur moriemur in oris,
et fient ipso tristia fata loco;
nec mea consueto languescent corpora lecto,
depositum nec me qui fleat, ullus erit;
nec dominae lacrimis in nostra cadentibus ora
accedent animae tempora parua meae;
nec mandata dabo, nec cum clamore supremo
labentis oculos condet amica manus,
sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri
indeploratum barbara terra teget!
ecquid, ubi audieris, tota turbabere mente,
et feries pauida pectora fida manu?
ecquid, in has frustra tendens tua brachia partis,
clamabis miseri nomen inane uiri?
parce tamen lacerare genas, nec scinde capillos:
non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
cum patriam amisi, tunc me periisse putato:
et prior et grauior mors fuit illa mihi.
nunc, si forte potes,—sed non potes, optima coniunx—
finitis gaude tot mihi morte malis.
quod potes, extenua forti mala corde ferendo,
ad quae iam pridem non rude pectus habes.
atque utinam pereant animae cum corpore nostrae,
effugiatque auidos pars mihi nulla rogos.
nam si morte carens uacua uolat altus in aura
spiritus, et Samii sunt rata dicta senis,
inter Sarmaticas Romana uagabitur umbras,
perque feros manis hospita semper erit;
ossa tamen facito parua referantur in urna:
sic ego non etiam mortuus exsul ero.
non uetat hoc quisquam: fratrem Thebana peremptum
supposuit tumulo rege uetante soror.
atque ea cum foliis et amomi puluere misce,
inque suburbano condita pone solo;
quoque legat uersus oculo properante uiator,
grandibus in tituli marmore caede notis:
HIC . EGO . QVI . IACEO . TENERORVM . LVSOR . AMORVM
INGENIO . PERII . NASO . POETA . MEO.
AT . TIBI . QVI . TRANSIS . NE . SIT . GRAVE . QVISQVIS . AMASTI
DICERE . NASONIS . MOLLITER . OSSA . CVBENT.
hoc satis in titulo est. etenim maiora libelli
et diuturna magis sunt monimenta mihi,
quos ego confido, quamuis nocuere, daturos
nomen et auctori tempora longa suo.
tu tamen exstincto feralia munera semper
deque tuis lacrimis umida serta dato.
quamuis in cineres corpus mutauerit ignis,
sentiet officium maesta fauilla pium.
scribere plura libet. sed uox mihi fessa loquendo
dictandi uiris siccaque lingua negat.
accipe supremo dictum mihi forsitan ore,
quod, tibi qui mittit, non habet ipse, uale!

[221]. The Immortality of Poetry

QVID mihi, Liuor edax, ignauos obicis annos,
ingeniique uocas carmen inertis opus;
non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,
praemia militiae puluerulenta sequi
nec me uerbosas leges ediscere nec me
ingrato uocem prostituisse foro?
mortalest, quod quaeris, opus; mihi fama perennis
quaeritur, in toto semper ut orbe canar.
uiuet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,
dum rapidas Simois in mare uoluet aquas;
uiuet et Ascraeus, dum mustis uua tumebit,
dum cadet incurua falce resecta Ceres;
Battiades semper toto cantabitur orbe:
quamuis ingenio non ualet, arte ualet;
nulla Sophocleo ueniet iactura cothurno;
cum sole et luna semper Aratus erit;
dum fallax seruus, durus pater, inproba lena
uiuent et meretrix blanda, Menandros erit;
Ennius arte carens animosique Accius oris
casurum nullo tempore nomen habent.
Varronem primamque ratem quae nesciet aetas,
aureaque Aesonio terga petita duci?
carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
exitio terras cum dabit una dies;
Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur,
Roma triumphati dum caput orbis erit;
donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
discentur numeri, culte Tibulle, tui;
Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois,
et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
ergo, cum silices, cum dens patientis aratri
depereant aeuo, carmina morte carent:
cedant carminibus reges regumque triumphi,
cedat et auriferi ripa benigna Tagi!
uilia miretur uulgus; mihi flauus Apollo
pocula Castalia plena ministret aqua,
sustineamque coma metuentem frigora myrtum
atque ita sollicito multus amante legar!
pascitur in uiuis Liuor, post fata quiescit,
cum suus ex merito quemque tuetur honos.
ergo etiam cum me supremus adederit ignis,
uiuam, parsque mei multa superstes erit.

ANONYMOUS

circa 10 A.D. (?).

[222]. Exordium to a Poem on the Sea

TETHYA marmoreo fecundam pandere ponto
et salis aequorea uiridantis mole cauernas
quaeque sub aestifluis Thetis umida continet antris
coeptanti, Venus alma, faue, quae, semina caeli
parturiente salo, diuini germinis aestu
spumea purpurei dum sanguinat unda profundi,
nasceris e pelago, placido dea prosata mundo!
nam cum prima foret rebus natura ferundis
in foedus conexa suum, ne staret inerti
machina mole uacans, tibi primum candidus aether
astrigeram faciem nitido gemmauit Olympo.
te fecunda sinu tellus amplexa resedit
ponderibus librata suis, elementaque iussa
aeternas seruare uices. tu fetibus auges
cuncta suis, totus pariter tibi parturit orbis.
quare, diua, precor, quoniam tua munera paruo
ausus calle sequor, uitreo de gurgite uultus
dextera prome pios et numine laeta sereno
Pierias age pande uias: da Nerea molli
pacatum candere freto uotisque litata
fac saltem primas pelagi libemus harenas.

TIBERIVS CLAVDIVS CAESAR GERMANICVS

15 B.C.-19 A.D.

[223]. From the Golden to the Iron Age