[22]. Alcmaeon

VNDE haec, unde haec flamma exoritur?
incede, adsunt, me expetit agmen.
fer mi auxilium, pestem abige a me,
flammiferam hanc uim quae me excruciat.
caerulea incinctae angui incedunt,
circumstant cum ardentibus taedis.
eccum intendit crinitus Apollo
arcum auratum luna innixus:
Diana facem iacit a laeua.

[23]. Andromache

QVID petam praesidi aut exequar, quoue nunc
auxilio exili aut fugae freta sim?
arce et urbe orba sum: quo accedam, quo applicem,
cui nec arae patriae domi stant, fractae et disiectae iacent,
fana flamma deflagrata, tosti alti stant parietes
deformati atque abiete crispa ...
o pater, o patria: o Priami domus,
saeptum altisono cardine templum,
uidi ego te adstantem ope barbarica
tectis caelatis laqueatis
auro ebore instructam regifice ...
haec omnia uidi inflammari,
Priamo ui uitam euitari,
Iouis aram sanguine turpari.

[24]. Cassandra

[i]

MATER optuma, tu multo mulier melior mulierum,
missa sum superstitiosis hariolationibus,
meque Apollo fatis fandis dementem inuitam ciet.
uirgines uereor aequalis, patris mei meum factum pudet,
optumi uiri. mea mater, tui me miseret, mei piget:
optumam progeniem Priamo peperisti extra me; hoc dolet;
men obesse, illos prodesse, me obstare, illos obsequi.
adest, adest fax obuoluta sanguine atque incendio,
multos annos latuit, ciues, ferte opem et restinguite.
iamque mari magno classis cita
texitur, exitium examen rapit:
adueniet, fera ueliuolantibus
nauibus complebit manus litora ...
eheu uidete:
iudicauit inclitum iudicium inter deas tris aliquis:
quo iudicio Lacedaemona mulier Furiarum una adueniet.

[25]. ii

MEA mater grauida parere se ardentem facem
uisa est in somnis Hecuba; quo facto pater
rex ipse Priamus somnio mentis metu
perculsus curis sumptus suspirantibus
exsacrificabat hostiis balantibus.
tum coniecturam postulat pacem petens
ut se edoceret obsecrans Apollinem
quo sese uertant tantae sortes somnium.
ibi ex oraclo uoce diuina edidit
Apollo puerum primus Priamo qui foret
postilla natus temperaret tollere:
eum esse exitium Troiae, pestem Pergamo.

[26]. Telamon