EGO deum genus esse semper dixi et dicam caelitum,
sed eos non curare opinor quid agat humanum genus:
nam si curent, bene bonis sit, male malis, quod nunc abest ...
sed superstitiosi uates inpudentesque harioli,
aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat,
qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant uiam,
quibus diuitias pollicentur, ab iis drachumam ipsi petunt.
de his diuitiis sibi deducant drachumam, reddant cetera.
[27]. Telamon
EGO cum genui tum morituros sciui et ei rei sustuli;
praeterea ad Troiam cum misi ob defendendam Graeciam,
scibam me in mortiferum bellum, non in epulas mittere.
[28]. Molestum Otium
OTIO qui nescit utier
plus negoti habet quam cum est negotium in negotio;
nam cui quod agat institutumst (is) in illo negotio
id agit, (id) studet, ibi mentem atque animum delectat suum.
otioso in otio homini animus nescit quid uelit.
hoc idem est: em neque domi nunc nos nec militiae sumus:
imus huc, hinc illuc, cum illuc uentum est, ire illuc lubet.
incerte errat animus, praeter propter uitam uiuitur.
[29]. Medeae Nutrix
VTINAM ne in nemore Pelio securibus
caesa accedisset abiegna ad terram trabes,
neue inde nauis inchoandi exordium
coepisset, quae nunc nominatur nomine
Argo, quia Argiui in ea delecti uiri
uecti petebant pellem inauratam arietis
Colchis imperio regis Peliae per dolum.
nam numquam era errans mea domo efferret pedem
Medea animo aegro amore saeuo saucia.
[30]. From the Iphigenia
AGAM.
QVID noctis uidetur in altisono
caeli clipeo?