Q. HORATIVS FLACCVS
65-8 B.C.
[120]. Romanae fidicen lyrae
QVEM tu, Melpomene, semel
nascentem placido lumine uideris,
illum non labor Isthmius
clarabit pugilem, non equos inpiger
curru ducet Achaico
uictorem, neque res bellica Deliis
ornatum foliis ducem,
quod regum tumidas contuderit minas,
ostendet Capitolio:
sed quae Tibur aquae fertile praefluunt,
et spissae nemorum comae
fingent Aeolio carmine nobilem.
Romae principis urbium
dignatur suboles inter amabilis
uatum ponere me choros,
et iam dente minus mordeor inuido.
o testudinis aureae
dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
o mutis quoque piscibus
donatura cycni, si libeat, sonum,
totum muneris hoc tui est,
quod monstror digito praterenuntium
Romanae fidicen lyrae:
quod spiro et placeo, si placeo, tuom est.