NE forte credas interitura quae
longe sonantem natus ad Aufidum
non ante uolgatas per artis
uerba loquor socianda chordis:

non, si priores Maeonius tenet
sedes Homerus, Pindaricae latent
Ceaeque et Alcaei minaces
Stesichoriue graues Camenae:

nec siquid olim lusit Anacreon
deleuit aetas; spirat adhuc amor
uiuuntque conmissi calores
Aeoliae fidibus puellae.

non sola comptos arsit adulteri
crinis et aurum uestibus illitum
mirata regalisque cultus
et comites Helene Lacaena,

primusue Teucer tela Cydonio
direxit arcu; non semel Ilios
uexata; non pugnauit ingens
Idomeneus Sthenelusue solus

dicenda Musis proelia; non ferox
Hector uel acer Deiphobus grauis
excepit ictus pro pudicis
coniugibus puerisque primus.

uixere fortes ante Agamemnona
multi; sed omnes inlacrimabiles
urgentur ignotique longa
nocte, carent quia uate sacro.

paulum sepultae distat inertiae
celata uirtus—non ego te meis
chartis inornatum sileri
totue tuos patiar labores

impune, Lolli, carpere liuidas
obliuiones. est animus tibi
rerumque prudens et secundis
temporibus dubiisque rectus,

uindex auarae fraudis et abstinens
ducentis ad se cuncta pecuniae,
consulque non unius anni,
sed quotiens bonus atque fidus