CYNTHIA prima suis miserum me cepit ocellis,
contactum nullis ante cupidinibus.
tum mihi constantis deiecit lumina fastus
et caput impositis pressit Amor pedibus,
donec me docuit castas odisse puellas
improbus, et nullo uiuere consilio.
et mihi iam toto furor hic non deficit anno,
cum tamen aduersos cogor habere deos.
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores
saeuitiam durae contudit Iasidos.
nam modo Partheniis amens errabat in antris,
ibat et hirsutas ille uidere feras;
ille etiam Hylaei percussus uerbere rami
saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
ergo uelocem potuit domuisse puellam:
tantum in amore preces et benefacta ualent.
in me tardus Amor non ullas cogitat artis,
nec meminit notas, ut prius, ire uias.
at uos, deductae quibus est fallacia lunae
et labor in magicis sacra piare focis,
en agedum dominae mentem conuertite nostrae,
et facite illa meo palleat ore magis!
tunc ego crediderim uobis et sidera et amnis
posse Cytaeinis ducere carminibus.
et uos, qui sero lapsum reuocatis, amici,
quaerite non sani pectoris auxilia.
fortiter et ferrum saeuos patiemur et ignis,
sit modo libertas quae uelit ira loqui.
ferte per extremas gentis et ferte per undas,
qua non ulla meum femina norit iter:
uos remanete, quibus facili deus annuit aure,
sitis et in tuto semper amore pares.
in me nostra Venus noctis exercet amaras,
et nullo uacuus tempore defit Amor.
hoc, moneo, uitate malum: sua quemque moretur
cura, neque assueto mutet amore locum.
quod si quis monitis tardas aduerterit auris,
heu referet quanto uerba dolore mea!
[166]. Portrait of the Love God
QVICVMQVE ille fuit, puerum qui pinxit Amorem,
nonne putas miras hunc habuisse manus?
is primum uidit sine sensu uiuere amantis,
et leuibus curis magna perire bona.
idem non frustra uentosas addidit alas,
fecit et humano corde uolare deum:
scilicet alterna quoniam iactamur in unda,
nostraque non ullis permanet aura locis.
et merito hamatis manus est armata sagittis,
et pharetra ex umero Gnosia utroque iacet:
ante ferit quoniam, tuti quam cernimus hostem,
nec quisquam ex illo uulnere sanus abit.
in me tela manent, manet et puerilis imago:
sed certe pennas perdidit ille suas;
euolat ei nostro quoniam de pectore nusquam,
assiduusque meo sanguine bella gerit.
quid tibi iucundum est siccis habitare medullis?
si pudor est, alio traice duella tua!
intactos isto satius temptare ueneno:
non ego, sed tenuis uapulat umbra mea.
quam si perdideris, quis erit qui talia cantet
(haec mea Musa leuis gloria magna tua est),
qui caput, et digitos, et lumina nigra puellae,
et canat ut soleant molliter ire pedes?
[167]. To one who despised Love, and is now enslaved
DICEBAM tibi uenturos, irrisor, amores,
nec tibi perpetuo libera uerba fore:
ecce iaces supplexque uenis ad iura puellae,
et tibi nunc quaeuis imperat empta modo.
non me Chaoniae uincant in amore columbae
dicere, quos iuuenes quaeque puella domet.
me dolor et lacrimae merito fecere peritum:
atque utinam posito dicar amore rudis!
quid tibi nunc misero prodest graue dicere carmen
aut Amphioniae moenia flere lyrae?
plus in amore ualet Mimnermi uersus Homero:
carmina mansuetus lenia quaerit Amor.
i, quaeso, et tristis istos combure libellos,
et cane quod quaeuis nosse puella uelit!
quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu
insanus medio flumine quaeris aquam.
necdum etiam palles, uero nec tangeris igni:
haec est uenturi prima fauilla mali.
tum magis Armenias cupies accedere tigris
et magis infernae uincula nosse rotae,
quam pueri totiens arcum sentire medullis
et nihil iratae posse negare tuae.
nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas,
ut non alterna presserit ille manu.
nec te decipiat, quod sit satis illa parata:
acrius illa subit, Pontice, si qua tua est.
quippe ubi non liceat uacuos seducere ocellos,
nec uigilare alio nomine, cedat Amor?
qui non ante patet, donec manus attigit ossa:
quisquis es, assiduas a fuge blanditias!
illis et silices et possint cedere quercus,
nedum tu par sis, spiritus iste leuis.
quare, si pudor est, quam primum errata fatere:
dicere quo pereas saepe in amore leuat.
[168]. To the same: Poets of Epic and Poets of Love
DVM tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae
armaque fraternae tristia militiae,
atque, ita sim felix, primo contendis Homero
(sint modo fata tuis mollia carminibus),
nos, ut consuemus, nostros agitamus amores,
atque aliquid duram quaerimus in dominam;
nec tantum ingenio quantum seruire dolori
cogor et aetatis tempora dura queri.
hic mihi conteritur uitae modus, haec mea fama est,
hinc cupio nomen carminis ire mei.
me laudent doctae solum placuisse puellae,
Pontice, et iniustas saepe tulisse minas;
me legat assidue post haec neglectus amator,
et prosint illi cognita nostra mala.
te quoque si certo puer hic concusserit arcu,
quam nolis nostros te uiolasse deos!
longe castra tibi, longe miser agmina septem
flebis in aeterno surda iacere situ;
et frustra cupies mollem componere uersum,
nec tibi subiciet carmina serus Amor.
tum me non humilem mirabere saepe poetam,
tunc ego Romanis praeferar ingeniis;
nec poterunt iuuenes nostro reticere sepulcro
'Ardoris nostri magne poeta, iaces.'
tu caue nostra tuo contemnas carmina fastu:
saepe uenit magno faenore tardus Amor.
[169]. Cynthia's Birthday
MIRABAR quidnam misissent mane Camenae,
ante meum stantes sole rubente torum.
natalis nostrae signum misere puellae
et manibus faustos ter crepuere sonos.
transeat hic sine nube dies, stent aere uenti,
ponat et in sicco molliter unda minas.
aspiciam nullos hodierna luce dolentis:
et Niobae lacrimas supprimat ipse lapis:
alcyonum positis requiescant ora querelis,
increpet absumptum nec sua mater Ityn.
tuque, o cara mihi, felicibus edita pennis,
surge et praesentis iusta precare deos.
ac primum pura somnum tibi discute lympha,
et nitidas presso pollice finge comas:
dein qua primum oculos cepisti ueste Properti
indue, nec uacuum flore relinque caput;
et pete, qua polles, ut sit tibi forma perennis,
inque meum semper stent tua regna caput.
inde coronatas ubi ture piaueris aras,
luxerit et tota flamma secunda domo,
sit mensae ratio, noxque inter pocula currat,
et crocino naris murrea pungat onyx.
tibia nocturnis succumbat rauca choreis,
et sint nequitiae libera uerba tuae,
dulciaque ingratos adimant conuicia somnos,
publica uicinae perstrepat aura uiae:
sit sors et nobis talorum interprete iactu,
quem grauius pennis uerberet ille puer.
cum fuerit multis exacta trientibus hora,
noctis et instituet sacra ministra Venus,
annua soluamus thalamo sollemnia nostro,
natalisque tui sic peragamus iter.