DEFICIVNT magico torti sub carmine rhombi,
et iacet exstincto laurus adusta foco;
et iam Luna negat totiens descendere caelo,
nigraque funestum concinit omen auis.
una ratis fati nostros portabit amores
caerula ad infernos uelificata lacus.
si non unius, quaeso, miserere duorum!
uiuam, si uiuet; si cadet illa, cadam.
pro quibus optatis sacro me carmine damno:
scribam ego 'Per magnum est salua puella Iouem';
ante tuosque pedes illa ipsa operata sedebit,
narrabitque sedens longa pericla sua.
haec tua, Persephone, maneat clementia, nec tu,
Persephonae coniunx, saeuior esse uelis.
sunt apud infernos tot milia formosarum;
pulcra sit in superis, si licet, una locis!
uobiscum est Iope, uobiscum candida Tyro,
uobiscum Europe nec proba Pasiphae,
et quot Creta tulit uetus et quot Achaia formas,
et Thebae et Priami diruta regna senis:
et quaecumque erat in numero Romana puella,
occidit: has omnis ignis auarus habet.
nec forma aeternum aut cuiquam est fortuna perennis:
longius aut propius mors sua quemque manet.
tu quoniam es, mea lux, magno dimissa periclo,
munera Dianae debita redde choros.

[171]. A Dream about Cynthia

VIDI te in somnis fracta, mea uita, carina
Ionio lassas ducere rore manus,
et quaecumque in me fueras mentita fateri,
nec iam umore grauis tollere posse comas,
qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,
aurea quam molli tergore uexit ouis.
quam timui ne forte tuum mare nomen haberet,
teque tua labens nauita fleret aqua!
quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,
quaeque tibi excepi tum, dea Leucothoe!
at tu uix primas extollens gurgite palmas
saepe meum nomen iam peritura uocas.
quod si forte tuos uidisset Glaucus ocellos,
esses Ionii facta puella maris,
et tibi ob inuidiam Nereides increpitarent,
candida Nesaee, caerula Cymothoe.
sed tibi subsidio delphinum currere uidi,
qui, puto, Arioniam uexerat ante lyram.
iamque ego conabar summo me mittere saxo,
cum mihi discussit talia uisa metus.

[172]. Warning to a Rival

INVIDE, tu tandem uoces compesce molestas
et sine nos cursu, quo sumus, ire pares!
quid tibi uis, insane? meos sentire furores?
infelix, properas ultima nosse mala,
et miser ignotos uestigia ferre per ignis,
et bibere e tota toxica Thessalia.
non est illa uagis similis collata puellis:
molliter irasci non sciet illa tibi.
quod si forte tuis non est contraria uotis,
at tibi curarum milia quanta dabit!
non tibi iam somnos, non illa relinquet ocellos:
illa feros animis alligat una uiros.
a, mea contemptus quotiens ad limina curres.
quo tibi singultu fortia uerba cadent!
et tremulus maestis orietur fletibus horror,
et timor informem ducet in ore notam,
et quaecumque uoles fugient tibi uerba querenti,
nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser!
tum graue seruitium durae cogere puellae
discere et exclusum quid sit abire domum;
nec iam pallorem totiens mirabere nostrum,
aut cur sim toto corpore nullus ego.
nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti:
nescit Amor priscis cedere imaginibus.
quod si parua tuae dederis uestigia culpae,
quam cito de tanto nomine rumor eris!
non ego tum potero solacia ferre roganti,
cum mihi nulla mei sit medicina mali;
sed pariter miseri socio cogemur amore
alter in alterius mutua flere sinu.
quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle,
quaerere: non impune illa rogata uenit.

[173]. To Cynthia on her Kindness to his Rival

ISTE quod est, ego saepe fui: sed fors et in hora
hoc ipso electo carior alter erit.
Penelope poterat bis denos salua per annos
uiuere, tam multis femina digna procis;
coniugium falsa poterat differre Minerua,
nocturno soluens texta diurna dolo;
uisura et quamuis numquam speraret Vlixen,
illum exspectando facta remansit anus.
nec non exanimem amplectens Briseis Achillen
candida uesana uerberat ora manu;
et dominum lauit macrens captiua cruentum,
appositum flauis in Simoente uadis,
foedauitque comas, et tanti corpus Achilli
maximaque in parua sustulit ossa manu;
cui tum nec Peleus aderat nec caerula mater,
Scyria nec uiduo Deidamia toro.
tunc igitur ueris gaudebat Graecia natis,
otia tunc felix inter et arma pudor.
at tu non una potuisti nocte uacare,
impia, non unum sola manere diem!
quin etiam multo duxistis pocula risu:
forsitan et de me uerba fuere mala.
hic etiam petitur, qui te prius ante reliquit:
di faciant, isto capta fruare uiro!
haec mihi uota tuam propter suscepta salutem,
cum capite Stygiae iam poterentur aquae?
cum lectum flentes circum staremus amici,
hic ubi tum, pro di, perfida, quisue fuit?
quid si longinquos retinerer miles ad Indos,
aut mea si staret nauis in Oceano?
sed uobis facile est uerba et componere fraudes:
hoc unum didicit femina semper opus.
non sic incerto mutantur flamine Syrtes,
nec folia hiberno tam tremefacta Noto,
quam cito feminea non constat foedus in ira,
siue ea causa grauis siue ea causa leuis.
nunc, quoniam ista tibi placuit sententia, cedam:
tela, precor, pueri, promite acuta magis,
figite certantes atque hanc mihi soluite uitam!
sanguis erit uobis maxima palma meus.
sidera sunt testes et matutina pruina
et furtim misero ianua aperta mihi,
te nihil in uita nobis acceptius umquam:
nunc quoque erit, quamuis sis inimica, nihil.
nec domina ulla meo ponet uestigia lecto:
solus ero, quoniam non licet esse tuum.
atque utinam, si forte pios eduximus annos,
ille uir in medio fiat amore lapis!
non ob regna magis diris cecidere sub armis
Thebani media non sine matre duces,
quam, mihi si media liceat pugnare puella,
mortem ego non fugiam morte subire tua.

[174]. Cynthia is stolen from him

ERIPITVR nobis iam pridem cara puella:
et tu me lacrimas fundere, amice, uetas?
nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae:
ipsum me iugula, lenior hostis ero.
possum ego in alterius positam spectare lacerto?
nec mea dicetur, quae modo dicta mea est?
omnia uertuntur: certe uertuntur amores:
uinceris aut uincis, haec in amore rota est.
magni saepe duces, magni cecidere tyranni,
et Thebae steterant altaque Troia fuit.
munera quanta dedi uel qualia carmina feci!
illa tamen numquam ferrea dixit 'Amo'.
ergo iam multos nimium temerarius annos,
improba, qui tulerim teque tuamque domum?
ecquandone tibi liber sum uisus? an usque
in nostrum iacies uerba superba caput?
sic igitur prima moriere aetate, Properti?
sed morere; interitu gaudeat illa tuo!
exagitet nostros manis, sectetur et umbras,
insultetque rogis, calcet et ossa mea!
quid? non Antigonae tumulo Boeotius Haemon
corruit ipse suo saucius ense latus,
et sua cum miserae permiscuit ossa puellae,
qua sine Thebanam noluit ire domum?
sed non effugies: mecum moriaris oportet;
hoc eodem ferro stillet uterque cruor.
quamuis ista mihi mors est inhonesta futura:
mors inhonesta quidem, tu moriere tamen.
ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles
cessare in tectis pertulit arma sua.
uiderat ille fuga stratos in litore Achiuos
feruere et Hectorea Dorica castra face;
uiderat informem multa Patroclon harena
porrectum et sparsas caede iacere comas,
omnia formosam propter Briseida passus:
tantus in erepto saeuit amore dolor.
at postquam sera captiua est reddita poena,
fortem ille Haemoniis Hectora traxit equis.
inferior multo cum sim uel marte uel armis,
mirum si de me iure triumphat Amor?

[175]. Athens shall cure him of his Love