MAGNVM iter ad doctas proficisci cogor Athenas,
ut me longa graui soluat amore uia.
crescit enim assidue spectando cura puellae:
ipse alimenta sibi maxima praebet amor.
omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari
possit: at ex omni me premit ipse deus.
bis tamen aut semel admittit, cum saepe negauit;
seu uenit, extremo dormit amicta toro.
unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris
quantum oculis, animo tam procul ibit amor.
nunc agite, o socii, propellite in aequora nauem,
remorumque pares ducite sorte uices,
iungiteque extremo felicia lintea malo:
iam liquidum nautis aura secundat iter.
Romanae turres et uos ualeatis, amici,
tuque mihi qualiscumque, puella, uale!
ergo ego nunc rudis Hadriaci uehar aequoris hospes,
cogar et undisonos nunc prece adire deos.
deinde per Ionium uectus cum fessa Lechaeo
sedarit placida uela phaselus aqua,
quod superest, sufferre, pedes, properate laborem,
Isthmos qua terris arcet utrumque mare.
inde ubi Piraei capient me litora portus,
scandam ego Theseae bracchia longa uiae.
illic aut stadiis animum emendare Platonis
incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis;
persequar aut studio linguae Demosthenis artem,
librorumque tuos, docte Menandre, sales;
aut certe tabulae capient mea lumina pictae,
siue ebore exactae, seu magis aere, manus.
aut spatia annorum aut longa interualla profundi
lenierint tacito uulnera nostra sinu:
seu moriar, fato, non turpi fractus amore;
atque erit illa mihi mortis honesta dies.

[176]. Cynthia will one day be but Dust and Ashes

SCRIBANT de te alii uel sis ignota licebit:
laudet, qui sterili semina ponit humo.
omnia, crede mihi, tecum uno munera lecto
auferet extremi funeris atra dies;
et tua transibit contemnens ossa uiator
nec dicet 'Cinis hic docta puella fuit'.

[177]. Cynthia Dead

SVNT aliquid Manes: letum non omnia finit,
luridaque euictos effugit umbra rogos.
Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro,
murmur ad extremae nuper humata uiae,
cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris,
et quererer lecti frigida regna mei.
eosdem habuit secum quibus est elata capillis,
eosdem oculos: lateri uestis adusta fuit,
et solitum digito beryllon adederat ignis,
summaque Lethaeus triuerat ora liquor.
spirantisque animos et uocem misit: at illi
pollicibus fragiles increpuere manus:
'Perfide nec cuiquam melior sperande puellae,
in te iam uiris somnus habere potest?
iamne tibi exciderant uigilacis furta Suburae
et mea nocturnis trita fenestra dolis?
per quam demisso quotiens tibi fune pependi,
alterna ueniens in tua colla manu!
saepe Venus triuio commissa est, pectore mixto
fecerunt tepidas pallia nostra uias.
foederis heu taciti, cuius fallacia uerba
non audituri diripuere Noti.
at mihi non oculos quisquam inclamauit euntis:
unum impetrassem te reuocante diem:
nec crepuit fissa me propter harundine custos,
laesit et obiectum tegula curta caput.
denique quis nostro curuum te funere uidit,
atram quis lacrimis incaluisse togam?
si piguit portas ultra procedere, at illuc
iussisses lectum lentius ire meum.
cur uentos non ipse rogis, ingrate, petisti?
cur nardo flammae non oluere meae?
hoc etiam graue erat, nulla mercede hyacinthos
inicere et fracto busta piare cado.
Lygdamus uratur, candescat lammina uernae:
sensi ego, cum insidiis pallida uina bibi.
aut Nomas arcanas tollat uersuta saliuas:
dicet damnatas ignea testa manus.
quae modo per uilis inspecta est publica noctes,
haec nunc aurata cyclade signat humum,
et grauiora rependit iniquis pensa quasillis,
garrula de facie si qua locuta mea est;
nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas,
codicis immundi uincula sentit anus;
caeditur et Lalage tortis suspensa capillis,
per nomen quoniam est ausa rogare meum.
te patiente meae conflauit imaginis aurum,
ardente e nostro dotem habitura rogo.
non tamen insector, quamuis mereare, Properti:
longa mea in libris regna fuere tuis.
iuro ego fatorum nulli reuolubile carmen,
tergeminusque canis sic mihi molle sonet,
me seruasse fidem. si fallo, uipera nostris
sibilet in tumulis et super ossa cubet.
nam gemina est sedes turpem sortita per amnem,
turbaque diuersa remigat omnis aqua.
una Clytaemestrae stuprum uehit, altera Cressae
portat mentitae lignea monstra bouis.
ecce coronato pars altera rapta phaselo,
mulcet ubi Elysias aura beata rosas,
qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybelles
mitratisque sonant Lydia plectra choris.
Andromedeque et Hypermestre sine fraude maritae
narrant historiae pectora nota suae:
haec sua maternis queritur liuere catenis
bracchia nec meritas frigida saxa manus;
narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores,
in scelus hoc animum non ualuisse suum.
sic mortis lacrimis uitae sanamus amores:
celo ego perfidiae crimina multa tuae.
sed tibi nunc mandata damus, si forte moueris
si te non totum Chloridos herba tenet:
nutrix in tremulis ne quid desideret annis
Parthenie: potuit, nec tibi auara fuit.
deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est,
ne speculum dominae porrigat illa nouae.
et quoscumque meo fecisti nomine uersus,
ure mihi: laudes desine habere meas.
pelle hederam tumulo, mihi quae pugnante corymbo
molli contortis alligat ossa comis.
ramosis Anio qua pomifer incubat aruis,
et numquam Herculeo numine pallet ebur,
hic carmen media dignum me scribe columna,
sed breue, quod currens uector ab urbe legat:
"HIC TIBVRTINA IACET AVREA CYNTHIA TERRA:
ACCESSIT RIPAE LAVS, ANIENE, TVAE."
nec tu sperne piis uenientia somnia portis:
cum pia uenerunt somnia, pondus habent.
nocte uagae ferimur, nox clausas liberat umbras,
errat et abiecta Cerberus ipse sera.
luce iubent leges Lethaea ad stagna reuerti:
nos uehimur, uectum nauta recenset onus.
nunc te possideant aliae: mox sola tenebo:
mecum eris et mixtis ossibus ossa teram.'
haec postquam querula mecum sub lite peregit,
inter complexus excidit umbra meos.

[178]. Hylas

HOC pro continuo te, Galle, monemus amore,
(id tibi ne uacuo defluat ex animo)
saepe imprudenti fortuna occurrit amanti:
crudelis Minyis dixerit Ascanius.
est tibi non infra speciem, non nomine dispar,
Theiodamanteo proximus ardor Hylae:
hunc tu, siue leges Vmbrae sacra flumina siluae,
siue Aniena tuos tinxerit unda pedes,
siue Gigantea spatiabere litoris ora,
siue ubicumque uago fluminis hospitio,
Nympharum semper cupidis defende rapinis
(non minor Ausoniis est amor Adryasin);
nec tibi sit curae fontes et frigida saxa,
Galle, neque expertos semper adire lacus.
namque ferunt olim Pagasae naualibus Argon
egressam longe Phasidos isse uiam,
et iam praeteritis labentem Athamantidos undis
Mysorum scopulis applicuisse ratem.
hic manus heroum, placidis ut constitit oris,
mollia composita litora fronde tegit.
at comes inuicti iuuenis processerat ultra,
raram sepositi quaerere fontis aquam.
hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles,
hunc super et Zetes, hunc super et Calais,
oscula suspensis instabant carpere plumis,
oscula et alterna ferre supina fuga.
ille sub extrema pendens secluditur ala
et uolucres ramo summouet insidias.
iam Pandioniae cessat genus Orithyiae:
a dolor! ibat Hylas, ibat Hamadryasin.
hic erat Arganthi Pege sub uertice montis
grata domus Nymphis umida Thyniasin,
quam supra nullae pendebant debita curae
roscida desertis poma sub arboribus,
et circum irriguo surgebant lilia prato
candida purpureis mixta papaueribus.
quae modo decerpens tenero pueriliter ungui
proposito florem praetulit officio,
et modo formosis incumbens nescius undis
errorem blandis tardat imaginibus.
tandem haurire parat demissis flumina palmis
innixus dextro plena trahens umero.
cuius ut accensae Dryades candore puellae
miratae solitos destituere choros,
prolapsum leuiter facili traxere liquore:
tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.
cui procul Alcides iterat responsa, sed illi
nomen ab extremis fontibus aura refert.
quae miser ignotis error perpessus in oris
Herculis indomito fleuerat Ascanio,
his, o Galle, tuos monitus seruabis amores;
formosum Nymphis credere cautus Hylan.

[179]. Cornelia's Plea

DESINE, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum:
panditur ad nullas ianua nigra preces;
cum semel infernas intrarunt funera leges,
non exorato stant adamante uiae.
te licet orantem fuscae deus audiat aulae;
nempe tuas lacrimas litora surda bibent.
uota mouent superos: ubi portitor aera recepit,
obserat herbosos lurida porta rogos.
sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum
detraheret lecto fax inimica caput.
quid mihi coniugium Paulli, quid currus auorum
profuit aut famae pignora tanta meae?
num minus immitis habuit Cornelia Parcas?
en sum, quod digitis quinque legatur, onus.
damnatae noctes et uos uada lenta paludes,
et quaecumque meos implicat unda pedes,
immatura licet, tamen huc non noxia ueni:
deprecor hic umbrae mollia iura meae:
aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna,
is mea sortita uindicet ossa pila:
assideant fratres iuxta Minoida sellam et
Eumenidum intento turba seuera foro.
Sisyphe, mole uaces; taceant Ixionis orbes;
fallax Tantaleo corripere ore liquor;
Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras;
et iaceat tacita laxa catena sera.
ipsa loquor pro me: si fallo, poena sororum
infelix umeros urgeat urna meos.
si cui fama fuit per auita tropaea decori,
Afra Numantinos regna loquuntur auos:
altera maternos exaequat turba Libones,
et domus est titulis utraque fulta suis.
mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis,
uinxit et acceptas altera uitta comas,
iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili
ut lapide hoc uni nupta fuisse legar.
testor maiorum cineres tibi, Roma, uerendos,
sub quorum titulis, Africa, tunsa iaces,
testor qui Persen stimulantem pectus Achille,
quique ortas proauo fregit Achille domos,
me neque censurae legem mollisse neque ulla
labe mea nostros erubuisse focos.
non fuit exuuiis tantis Cornelia damnum:
quin et erat magnae pars imitanda domus.
nec mea mutata est aetas, sine crimine tota est:
uiximus insignes inter utramque facem.
mi natura dedit leges a sanguine ductas,
ne possem melior iudicis esse metu.
quaelibet austeras de me ferat urna tabellas:
turpior assessu non erit ulla meo,
uel tu, quae tardam mouisti fune Cybellen,
Claudia, turritae rara ministra deae,
uel cui, ius rapto cum Vesta reposceret igni,
exhibuit uiuos carbasus alba focos.
nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi:
in me mutatum quid nisi fata uelis?
maternis laudor lacrimis urbisque querelis,
defensa et gemitu Caesaris ossa mea.
ille sua nata dignam uixisse sororem
increpat, et lacrimas uidimus ire deo.
et tamen emerui generosos uestis honores,
nec mea de sterili facta rapina domo.
tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata leuamen,
condita sunt uestro lumina nostra sinu.
uidimus et fratrem sellam geminasse curulem,
consul quo factus tempore rapta soror.
filia, tu specimen censurae nata paternae,
fac teneas unum nos imitata uirum.
et serie fulcite genus: mihi cumba uolenti
soluitur aucturis tot mea fata meis.
haec est feminei merces extrema triumphi,
laudat ubi emeritum libera fama torum.
nunc tibi commendo communia pignora natos:
haec cura et cineri spirat inusta meo.
fungere maternis uicibus, pater; illa meorum
omnis erit collo turba ferenda tuo.
oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
tota domus coepit nunc onus esse tuum.
et si quid doliturus eris, sine testibus illis!
cum uenient, siccis oscula falle genis!
sat tibi sint noctes quas de me, Paulle, fatiges,
somniaque in faciem credita saepe meam:
atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
ut responsurae singula uerba iace.
seu tamen aduersum mutarit ianua lectum
sederit et nostro casta nouerca toro,
coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:
capta dabit uestris moribus illa manus.
nec matrem laudate nimis: collata priori
uertet in offensas libera uerba suas.
seu memor ille mea contentus manserit umbra
et tanti cineres duxerit esse meos,
discite uenturam iam nunc sentire senectam,
caelibis ad curas nec uacet ulla uia.
quod mihi detractum est, uestros accedat ad annos:
prole mea Paullum sic iuuet esse senem.
et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi;
uenit in exsequias tota caterua meas.
causa perorata est. flentes me surgite, testes,
dum pretium uitae grata rependit humus.
moribus et caelum patuit; sim digna merendo
cuius honoratis ossa uehantur auis.

[180]. The Triumphs of Augustus in the East