“Multa scripsisse perhibetur, quæ Gallis inter quos vixit vel Hibernis apud quos obiit, magis quàm Anglis e quibus natus est, nota esse poterunt. Hos tamen paucos titulos sequentes invenio:
| Super Magistro Sententiarum | lib. iv. |
| De Origine illius Studii | lib. i. |
| Quæstiones Ordinarias | lib. i. |
| Contra Henricum Albrincensem | lib. i. |
Yours, &c. —— Davies Gilbert.
De Restitutione Temporalium Archiepiscopatus Dublinensis.
[Rymeri Fœdera, tom. xi. p. 260.]
Rex Cancellario nostro, vel ejus deputato, seu Custodi Magni Sigilli nostri in terrâ nostrâ Hiberniæ, qui nunc est vel qui pro tempore fuerit, salutem. Cum dominus Summus
Pontifex, nuper vacante ecclesiâ metropolitanâ Dublinensi, per mortem bonæ memoriæ Richardi ultimi Archiepiscopi ejusdem loci, dilectum Capellanum nostrum Magistrum Michaelem Tregorre, sacræ theologiæ professorem, in Archiepiscopum illius loci præfecerit et pastorem, sicut per literas bullatas ipsius domini Summi Pontificis nobis inde directis nobis constat, Nos, pro eo quòd idem Archiepiscopus omnibus et singulis verbis in dictis literis bullatis contentis nobis et Coronæ nostræ prejudicialibus coram nobis renunciavit, et gratiæ nostræ humiliter se submisit, volentes cum eo agere gratiòse, cepimus fidelitatem ipsius Archiepiscopi, et temporalia archiepiscopatûs illius, prout moris est, restituimus eidem; et ideo vobis mandamus quòd eidem Archiepiscopo, seu ejus in hac parte attornatis, deputatis, seu procuratoribus, temporalia prædicta infra terram prædictam, cum pertinentiis, per brevia nostra inde in cancellariâ nostrâ terræ nostræ prædictæ, tot et talia quot et qualia sibi in hac parte necessaria fuerint, seu quomodolibet opportuna, sub magno sigillo nostro ejusdem terræ debitè conficienda deliberari demandetis, habenda in formâ prædictâ, cum suis juribus et pertinentiis universis. Teste Rege apud Westmonasterium, decimo die Februarii.
Et mandatum est militibus, liberis hominibus, et omnibus aliis tenentibus de Archiepiscopatu prædicto infra terram nostram prædictam, quod eidem Michaeli tanquam Archiepiscopo et domino suo in omnibus quæ ad Archiepiscopatum prædictum pertinent, intendentes sint et respondentes, sicut prædictum est. In cujus, &c. Teste, ut supra.
Pro Archiepiscopo Dubliniæ.
[Rymeri Fœdera, vol. xi. p. 325.]