In martirologio fratrum minorum Bodman.

Scriptum est, lex gratitudinis requirit, ut beneficia beneficiis recompensentur, unde Beatus Augustinus libro soliloquiorum dicit, beneficium accepisti, et auctorem ejus

non agnoscis; dominus in manifesto, et largitor in occulto, ista arguunt ingratitudinem: et quia labilis est humana memoria, ne multiplicia beneficia facta in ecclesia monasterii Sancti Benedicti de Hulmo, diocesis Norwicensis, per Johannem Fastolf chevalier, ideo dignum duxi dicta hic in scripto redigere ut patebit inferius.

Nobiles et generosi in kalendario fratrum Sancti Francisci de Bodman.

In registro apud Bodman ecclesiam fratrum minorum.

Magna pestilencia per universum mundum inter Saracenos, qui pagans, et postea inter christianos; incepit primo in Anglia circa kalend. Augusti, et parum ante Nativitatem Domini intravit villam Bodminiæ, ubi mortui fuerunt circa mille quingentos per estimacionem; et numerus fratrum defunctorum a capitulo generali Lugduniæ celebratum anno Christi 1351, usque ad aliud sequens capitulum generale, fuit de fratribus tresdecim milia octingenti octaginta tres, exceptis sex vicariis.

Informacio Roberti Bracey apud Fowey.

Sancta Kynburga virgo, 25 die Junii, in Kalendario Bodman.

Sanctus Vylloc, heremita et martir, natus de Hibernia, de parochia Lanteglys, ubi Walterus episcopus Norwicensis fuit natus in dicta parochia per unum miliare villæ de Fowey, et dictus sanctus habet festum ejus custoditum die jovis proxime ante festum pentecosten.