| Polrewen villa | sunt in parochia Lanteglys scitæ super aquam de Fowey. |
| Bodennek villa | |
| Lanteglys villa |
Memorandum quod Walterus episcopus Norwicensis fuit natus in dicta villa, et fuit filius molendinarii.
Sanctus Wyllow fuit decapitatus per Melyn ys kynrede prope locum ubi episcopus Norwici Walterus fuit natus, et portavit usque pontem Sancti Wyllow per spacium dimidii miliaris ad locum ubi dicta ecclesia fundatur in suo honore.
Sanctus Barnic episcopus, callid Anglice Seynt Barre, sepelitur in ecclesia de Fowey, et ejus festum per III dies proxime ante festum sancti Michaelis, id est per XIII septimanas proxime ante festum Natalis Domini.
Sanctus Hyldren episcopus jacet in parochia Lansalux juxta parochiam Lanteglys; ejus festum agitur primo die Februarii, id est vigiliæ purificationis Beatæ Mariæ.
Sanctus Sirus presbiter jacet in ecclesia prioratus religiosorum Sancti Keryk per unum miliare villæ de Fowey, et cella pertinet prioratui de Montague.
Sanctus Mancus episcopus jacet in ecclesia Lanretho prope villam de Fowey infra duo miliaria; ejus festum agitur die jovis proxime ante festum pentecosten.
Sanctus Juncus jacet in ecclesia de Plynt prope villam de Loo, per 6 miliaria de Fowey, et 14 miliaria de Plynton.
1457 circa, Nicholaus Radford, manens apud Pogh-hylle circa 4 miliaria de Kyrton, juris peritissimus de concilio domini Bonevyle contra Thomam Corteney comitem Devoniæ, fuit occisus per Thomam filium comitis seniorem, in loco seu domo dicti Radulphi [sic, qu. Radford]; et dictus Thomas filius postea comes fuit, et fuit capitaneus apud Wakefeld, ubi Ricardus dux Ebor, Georgius comes de Richmond —— fuere occisi.
Versus in tabula ecclesiæ Tavystok.