Tamalant.

Omnes isti filii et filiæ postea fuerunt sancti et martires vel confessores, et in Devonia vel Cornubia heremeticam vitam ducentes; sicut enim inter omnes quorum vitæ meritis et virtutum miraculis Cornubiensis vel Devoniensis irradiatur ecclesia, beatus Nectanus primo genitus fuit, ita cæteris omnibus honestate vitæ major fuit, et prodigiorum choruscitate excellentior extitit.

Fuit in ultimus Walliarum partibus vir dignitate regulus, fide et morum honestate preclarus, nomine Brokannus, a quo provincia ipsa nomen sortita nuncupatur Brokannok usque in presentem diem; hic itaque Brokmannus, antequam ex uxore sua Gladewysa filium vel filiam genuisset, in Hiberniam profectus est, uxorem suam et omnia sua relinquens; timuerat enim, ne si cum uxore sua remaneret, generacionem ex ea procrearet, qua impediretur ne libere Domino servire potuisset. Mansit igitur in Hibernia 24 annis, bonis operibus intendens; postea autem visitare patriam suam volens, rediit in Walliam, ubi uxorem suam adhuc viventem invenit. Post aliquantulum autem temporis sicut Deus preordinaverat, licet ipse homo non proposuisset, uxorem suam cognovit, ex qua postea 24 filios et filias genuit. Videns Dei virtutem cui nemo resistere potest, ait, “Jam Deus in me vindicavit quod contra disposicionem voluntatis ejus venire frustra disposui; quia enim 24 annis ab uxore mea ne sobolem procrearem illicitè effugi, dedit mihi pro quolibet anno illicitæ continentiæ sobolem unam quia jam 24 filios et filias post 24 annos ab eadem uxore suscepi.” Prædicti autem 24 filii et filiæ, quos predictus Brokannus ex uxore sua Gladewysa genuit, hiis nominibus vocabantur, Nectanus et cætera.

Et venerandus vir Nectanus per quæque nemorosa dispendia investigando querere ab hiis repertus latronibus in loco, qui adhuc hodie dicitur Nova Villa; ibi jam ecclesia in ejus honore construitur. 15 kal, Julii capite truncatus est,

et caput suum propriis accipiens manibus per medium ferme spacii stadium usque ad fontem quo morabatur detulerit, ibique sanguine circumlinitum sudori cuidam lapidi imposuit, cujus adhuc cædis et miraculi sanguinolenta in eodem lapide remanent vestigia.

1189. Pridie nonas Julii obiit Henricus rex secundus Angliæ, sepultus est in Normannia.

Henricus rex —— dedit maritagium Isabellæ filiæ Ricardi Strangbow Willelmo Mariscallo primo, et sic factus est comes tocius Pembrochiæ, et dominus tocius hereditatis.

1200. Abbathia de Voto in Hibernia; Willelmus Marescallus fundavit.

1175. Ricardus comes de Strangbow obiit.

1148. Gilbertus Strongbow obiit.