1287. Conventus ecclesiæ Beatæ Mariæ de Tynterna intravit dictam ecclesiam ad celebrandum in nova ecclesia.
Et quinto nonas Octobris in anno sequenti conventus intravit in choro, et prima missa celebrata fuit ad magnum altare.
Mem. quod in Anglia sunt 52,080 villas per Domesday invent.
Item, sunt in Anglia XV milia XI ecclesiæ parochiales.
1242. Gilbertus Marescallus obiit et sepultus est apud novum templum London 5 kalend. Julii, et obiit in quodam torneamento apud Warewyk; et eodem anno Walterus quartus filius Willelmi Marescalli successit in hereditatem antecessorum suorum, et factus est comes Pembrochiæ.
Et obiit anno Christi 1246, videlicet 5 kalend. Decembris apud castrum Godrici.
1246. Ancelinus quintus frater obiit, et apud Tynternam sepultus decimo kalend. Januarii.
1438. Die jovis voc. Maundy-Thursday magister Johannes Benet rector de Pytney obiit.
Viagium Thomæ Clerk de Waar, incipiendo octavis Sancti Johannis Baptistæ circa annum Christi 1476, equitando ad Montem infra 10 dies, et revertendo ad Waare per alios 10 dies.
Waare.