Vescy, Morley, Somervile, Bertram sunt in fata:
O quibus, et quantis, et qualibet est viduata!
In hac, cum sit vidua, cunei Scotorum
Redigunt in cineres prædia multorum. 170
Willelmus de Wallia dux est indoctorum;
Gaudia stultorum cumulant augmenta dolorum.
Ad augmentum sceleris hactenus patrati,
Alnewyke dant ignibus viri scelerati;
Circumquaque cursitant velut incensati.
Electi pauci sunt, multi vero vocati.