Various Readings.—165. Luge nunc N., Sl. Northumbriæ, C. 1.—167. V., Bertram, Sum., Merlaii, C. 1. Vessy ... Borthram, C. 2.—168. in quantis, C. 2. es viduata, Sl.—169. In hanc, C. 1. hac, ergo vid. C. 2. In te cum sis, Sl.—170. in cinerem, Sl. Intrant et dant ignibus prædia proborum, C. 1.—172. cumulat ... malorum, C. 1.—173. augmenta, Sl.—174. Alnewik, C. 1. Alnewyk, Sl.
Multi quærunt mutuo qualiter sit factum,
Quod Newmonasterium non est igne tactum.
Dona spondent monachi, sed non solvunt pactum:
Sicut opus fuerat, sic res processit in actum. 180
Hujus rei gratia captivum ducerunt
Priorem cœnobii, quem tunc repererunt;
Captis rebus vacuas domos reliquerunt.
Munifici pauci, multi qui munera querunt.