Et radici consonat pomum in sapore.
Roma mundi caput est, sed nil capit mundum:
Quod pendet a capite totum est inmundum;
Transit enim vitium primum in secundum,
Et de fundo redolet quod est juxta fundum.
Roma capit singulos et res singulorum;
Romanorum curia non est nisi forum.
Ibi sunt venalia jura senatorum,
Et solvit contraria copia nummorum.
Hic in consistorio si quis causam regat