XXXII. Observationes de Corallinis, iisque insidentibus Polypis, aliisque Animalculis Marinis: Quas Regiæ Societati Londinensi offert Job Baster, Med. Doct. Acad. Cæsar. Reg. Societ. Lond. & Scient. Holland. Socius.
Read May 19, 1757.
Domicilium meum mari propinquum[141] occasionem præbet, in nondum satis cognitam quorundam animalium, in mare degentium, generationem et œconomiam inquirendi. Quæ observavi Regiæ Societati temporis successu offerre animus est; sed in hac prima dissertatione tantum observationes quasdam de corallinis, iisque insidentibus polypis, et aliis animalculis marinis, exhibere in animum induxi.
Paucis abhinc annis, inter doctos viros dissensio fuit, utrum corallia, corallinæ, et kerato-phyta veræ essent plantæ, quæ crescunt, et vegetant, in quibus insecta marina nidificant; an vero horum ipsorum essent opus et fabrica. Multi et sagacissimi historiæ naturalis scrutatores ultimam complexi sunt sententiam; sed nemini contradicere studens, simpliciter tantum et fideliter illa referam, quæ variis temporibus in corallinis observavi, et quæ lectorem benevolum, ut spero, convincent, corallinas non magis a polypis fabrefieri, quam diversa fungorum genera ab illis fabricantur animalculis, quibus, æstivo tempore, quasi repleta inveniuntur.
Dura corallia, quæ recenter ex mari extracta, et in rotundum animalculis obsita reperiebantur, primam ansam dedere suspicandi, hæc ab illis esse fabrefacta.
Cum omnia juniora conchylia tenerrimæ et viscosæ substantiæ reperiantur, ex analogia conclusum fuit, parva et tenera animalcula, quæ coralliis insident, æque hæc fabricare potuisse, ac illa durissimas suas conchas et buccina. Sed in historia naturali non tuto ex analogia licet concludere.
Verun quidem est, quod recens natum conchylium tam tenerum est, quam parvus ille corallio insidens polypus; sed tunc concha ejus vel buccinum etiam erit tenerrimum, et quo magis in eo contentum crescit animal, eo major, durior et firmior fit concha: et interior conchæ superficies semper est lævissima et glaberrima, ne tenerrimum animalculi corpus aliquo modo lædi posset, ut in ostreis, mytulis, solenibus, et quibuscunque conchis et buccinis, hoc videre est.
Sed an hoc in coralliis invenitur? Nunquam polypi in ipsa coralliorum substantiâ habitant, sed semper intra hanc et circumdatam corticem. Cavitates, quas in coralliis invenies, non glabræ aut læves sunt, sed asperæ et acutæ. Parvus corallii ramulus nec tener est nec mollis, sed æque durus habita magnitudinis proportione ac maximum: nec minores illi insident polypi quam ramis majoribus.
Cum vero hic, in Zelandia, necdum ulla dura corallia recenter ex mare extracta explorare licuit, me tantum ad corallinas determinare debui, ubique sere prope littora reperiundas, et quibus simillimi, qui coralliis, insident polypi.
Animadvertam tantum mihi videri, animalcula, quæ summas coralliorum extremitates inhabitant, et Nobilissimo Marsiglio flores visa sunt, ad genus etiam polyporum referri debere, et in his extremitatibus non nata esse, sed irrepsisse, dum illas vacuas et domicilio aptas invenerint: eodem certe modo, quo cancelli, quos Bernard l'hermite vocant Galli, vacua irreptant buccina. Et hi cancelli, ut observant piscatores, non casu aut temerarie id faciunt, sed quasi ex consulto. Si sex vel septem cancelli vivi prudenter ex suis buccinis extrahantur, et hæc inter se permixta iis iterum exhibeantur, quisque cancellus in proprium suum, nunquam in alterius buccinum irrepit, et hoc ablatum undique quæritat, quod jucundum visu est.