Necesse mihi fuit quasdam sed paucas corallinarum et polyporum figuras addere: si vero quis plura desideret, elaboratum opus sagacissimi Domini Ellis adeat, in quo quamplurimas et accuratissimas corallinarum et polyporum delineationes inveniet[142].
De Plantis Marinis generatim.
Plantæ marinæ a terrestribus in plurimis differunt, nam hæ in raro aëre excrescentes, nutrimentum suum radicum ope, in terra proserpentium, hauriunt: du millæ plerumque nec radices nec folia habent, sed ex trunco et ramis consistunt. Illa plantæ marinæ pars, qua substantiæ, cui increscit, adhæret, radicis nomen non meretur, nisi quatenus plantam uni semper loco tenet adfixam: sed quod primarium radicis munus est, nutrimentum ei non adfert: ipsa planta per truncum et ramos ex medio, cui semper immersa est, incrementum suum acquirit. Neque maris sundus radicibus recipiendis aptus esset, nam plerumque inconstans et volubile sabulum est, quod continuo fluctuum motu de loco in locum dimovetur, ita ut uno temporis momento radices nudæ, altero sub arena forent sepultae.
Sed quamdiu vera vegetatio marinarum erit ignota, non bene explicari poterit, quare corallia et kerato-phyta, licet ab imo ad summum undique animalculorum cellulis obsessa, læte tamen crescant, ut hoc in plurimis, non tamen in omnibus, observare est. Nam Nobilissimus Marsigli kerato-phyta invenit, quæ nulla cortice, aut quæ uno loco cortice erant obducta, altero non: et corticem hanc non nisi polyporum cellulas fuisse clare ex ejus verbis patet[143].
At rogare mihi liceat, an vera vegetatio plantarum terrestrium, quæ semper nobis ante oculos sunt, bene cognita et perspecta sit? an quidem novimus, quæ vera sit radicum functio, et quomodo hanc exerceant? Nonne plurimæ inveniuntur plantæ, quæ paucissimis instructæ radicibus in altum crescunt, maxime ergo foliorum ope, quæ succos nutritios ex vaporibus in aëre natantibus hauriunt, plantam alunt, et sic radicum defectum supplent. Sed liceat mihi, accuratissimi Bonneti verba adferre; “Plantæ, dicit hic sagacissimus naturæ scrutator, semper sunt sugentes, et in statu suctionis, interdiu radicum ope nutriuntur, noctu foliorum[144]. Sed optandum est[145], quod arte quadam exacte posset determinari, et tunc inter se comparari hanc nutrimenti copiam, quam plantæ radicum ope acquirunt, cum illâ, quæ folia adferunt. Examen hoc forsan nos doceret, quod Aër non minus quam Terra ad plantarum nutritionem et incrementum contribuat.”
Si ergo medium tam rarum et tenue, ut aër (ut ex Celi. Halæi et Boneti experimentis certum est) tantum ad plantarum nutritionem adferat, mirum non est, quod nunquam quiescens et quam maxime heterogenea aqua maris plantas marinas, licet expansis radicibus destitutas, ad tantam magnitudinem, altitudinem et duritiem faciat excrescere. Sed nonne similiter crescunt plurima fungorum genera? Quas radices habent quercubus aliisque lignis increscentes agarici? Quas phallus, elvela, et plura, quæ in Methodo suo fungorum describit J. G. Gledisch.
Hæc de plantis marinis præmittere volui, ut evincam corallinas, licet radicibus careant, crescere, vegetare, et plantas esse posse, ut aliæ terrestres et fungi, quæ similiter aut minimas habent radices, aut plane iis destituuntur.
Cætera, quæ de vegetatione, floribus et seminibus plantarum marinarim observavi, alio tempore indicabo.
De Corallinis.
Corallinæ omnes habent proprietates, quas in genere de plantis marinis indicavimus: Sed præterea, quod præcipuum est hujus dissertationis propositum, omni fere corallinæ, si rami ejus ad justam magnitudinem et firmitatem creverint, tam hyeme quam ætate, animalcula insident, quæ a multitudine brachiorum, et similitudine, quam cum polypis, in aqua fossarum dulci, reperiundis, habent, etiam polypi vocantur.