Quæ deinceps de polyporum generatione observavi, non ita mihi satisfaciunt, ut illa pro certis et comprobatis habeam: si vero hac æstate meliora adiscam, Regiæ Societati indicabo.
De aliis Insectis Marinis.
Si noctu aqua maris, quæ littora nostra alluit, lapide injecto vel baculo movetur, innumeras videre est scintillas igneas, quæ nihil aliud sunt, quam minima animalcula lucentia, non nisi fortiore microscopio visibilia.
Ut hæc animalcula idoneâ colligas copiâ, sufficientem aquæ quantitatem, in qua has scintillas observasti, per chartam emporeticam filtrare facias, donec semiuncia aut minus aquæ supra chartam restat: hujus guttula, vitro concavo, penicilli vel pennæ ope, imposita, fortiore microscopio examinetur, et celerimo motu illa natare videbis. Tres diversas horum observavi species, quas ad vivum delineatas exhibet tabulæ [X.] fig. I.
Sed mare plura alit insecta, quibus hæc lucendi facultas inest, et quorum in corallinis repertorum quædam delineata sunt [tab X.] fig. 1, 2, 4, 5. sed quoniam plures [186]auctores de his scripserunt, non commemorabo.
Si corallinæ recenter ex mare extractæ major planta, orbi porcellano concavo, et cujus fundus est profundi coloris cærulei, cum sufficiente quantitate aquæ marinæ pellucidissimæ et filtratæ, at ante jam monui, imponatur, et ejus ramuli prudenter penna expandentur, et lente oculari inspiciantur, silvam saepius videre est, in qua plurima pascuntor animalia, præter diversi generis polypes ramis infixos et brachia extendentes: alia plura sunt, præsertim in infima parte, si corallinæ supra ostrea creverint, quæ huc et illuc cursitant, et forsitan sæpius hianti ostreo alimento inserviunt. Sic vigesimo tertio Octobris 1756 ostreum accepi, cui magna [187]corallinæ planta erat innata, in qua, præter tres diversas polyporum species, sex differentia reperiebam insecta. [188]Primum vermis erat, cujus caput sex majoribus et duobus minoribus cornubus erat instructum. [189]Alteram valde parvum araneam longipedem (Gallis le Faucheur) referebat, admodum lente se movens. Tertium vermis erat, similis figuræ 3, sed in designando deperdebatur. [190]Quartum, quintum et sextum non nisi fortiore microscopio distincte erant visibilia. Horum quod littera c nocatur, mirandæ erat structuræ.
Diversa sic ostrea et corallinas explorans, plura talia admiranda insecta vidi, quorum delineationem sistunt tabulae [X.] figuræ 2, 3, 4, 5, 7. Decimo sexto ejusdem mensis Octobris, plures mihi sed valde parvæ apportabantur corallinæ, quæ a dolio coniformi erant abrasæ: in his licet sæpe et attente exploratis nullos detegere poteram polypos, sed duo alia mirabilissima insecta.
Philos. Trans. Vol. L. Tab. VII. p. 275.
I. Rhosiud ad vivum pinxit.